Lateinischer Text des IPO (1648 Oktober 24)
 
  Kollationsvorlage:
Acta Pacis Westphalicae. Hrsg. von der Nordrhein-Westfälischen Akademie der Wissenschaften in Verbindung mit der Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte e.V. durch Konrad Repgen. Serie III Abteilung B: Verhandlungsakten. Band 1: Die Friedensverträge mit Frankreich und Schweden. 1: Urkunden. Bearb. von Antje Oschmann. Münster 1998, 136-141.
 
 
 

Vertragstext 1648

 
 

Artikel XI IPO

 
   
  [Art. XI,1 IPO # IPM] Pro aequivalente autem recompensatione electori Brandenburgico, domino Friderico Wilhelmo, quod ad promovendam pacem universalem iuribus suis in Pomeraniam Citeriorem et Rugiam una cum ditionibus locisque supra annexis cesserit, praestanda eidem eiusdemque posteris et successoribus, haeredibus atque agnatis masculis, cumprimis dominis marchionibus Christiano Wilhelmo olim administratori archiepiscopatus Magdeburgensis, item Christiano Culmbacensi et Alberto Onolsbacensi eorundemque successoribus et haeredibus masculis, statim ac pax cum utroque regno et statibus Imperii composita et ratificata fuerit, a sacra Caesarea maiestate de consensu statuum Imperii et praecipue interessatorum tradatur episcopatus Halberstadiensis cum omnibus iuribus, privilegiis, regalibus, territoriis et bonis secularibus et ecclesiasticis quocunque nomine vocatis nullo excepto in perpetuum et immediatum feudum. Constituatur item dominus elector statim in possessione eiusdem quieta et reali eoque nomine sessionem et votum in comitiis Imperii et circulo Inferioris Saxoniae habeat.
Religionem autem et bona ecclesiastica in eo statu relinquat, quemadmodum per dominum archiducem Leopoldum Guilielmum inita cum capitulo cathedrali pactione ordinata fuerant, ita tamen, ut nihilominus episcopatus domino electori totique suae domui et agnatis masculis supranominatis cum eorum successoribus et haeredibus masculis ordine, quo sibi invicem succedent, haereditarius maneat atque capitulo nullum ius in eligendo et postulando vel etiam regimine episcopatus et iis, quae eo pertinent, reliquum sit, sed modo dictus dominus elector et iuxta ordinem successorium reliqui supranominati ea potestate in hoc episcopatu utantur, qua reliqui principes Imperii in suis territoriis utuntur. Liceatque quartam partem canonicatuum (excepta praepositura in hanc computationem non numeranda) decedentibus successu temporis modernis eorum possessoribus Augustanae confessioni addictis extinguere eorumque reditus mensae episcopali incorporare. Quod si tot canonici Augustanae confessionis non sint, qui quartam partem totius corporis canonicorum dempto praeposito conficiant, numerus suppleatur ex catholicorum decedentium beneficiis.
 
   
  [Art. XI,2 IPO # IPM] Cum etiam comitatus Hohensteinensis pro ea parte, qua feudum est episcopatus Halberstadiensis consistens in duabus dynastiis sive praefecturis Lora et Klettenberg et quibusdam oppidis, una cum eo pertinentibus bonis et iuribus post ultimo defunctum comitem huius familiae eidem episcopatui applicatus atque a domino archiduce Leopoldo Guilielmo tanquam episcopo Halberstadiensi hactenus possessus fuerit, hunc eundem comitatum porro quoque penes istum episcopatum irrevocabiliter permanere placuit, adeo ut domino electori tanquam haereditario possessori iam dicti episcopatus Halberstadiensis de memorato comitatu disponendi libera facultas esse debeat non obstante nec vigorem habente ulla contradictione, quae a quoquam in contrarium moveri possit.  
   
  [Art. XI,3 IPO # IPM] Teneatur item dominus elector comitem a Tattenbach in possessione comitatus Rheinstein conservare eidemque investituram a domino archiduce de consensu capituli concessam renovare.  
   
  [Art. XI,4 IPO # IPM] Eidem domino electori pro se et successoribus suis suprascriptis tradatur episcopatus Mindanus cum omnibus iuribus et appertinentiis pari ratione ut antememoratus episcopatus Halberstadiensis in feudum perpetuum a sacra Caesarea maiestate de consensu statuum Imperii, statimque post conclusam et ratificatam hanc pacificationem dominus elector pro se et successoribus suis in possessione eiusdem quieta et reali constituatur, eoque nomine sessionem et votum in comitiis Imperii universalibus et singularibus ut et circuli Westphalici obtineat, salvis tamen civitati Mindensi suis regaliis et iuribus in sacris et profanis cum mero et mixto imperio in criminalibus et civilibus, praesertim iure districtus eiusque iurisdictionis exercitio concesso et pro nunc apprehenso, aliisque usibus, immunitatibus et privilegiis circa pristina iura ipsis legitime competentibus, ita tamen, ut pagi et villae domusque ad principem, capitulum totumque clerum et equestrem ordinem pertinentes et respective in districtu et intra moenia civitatis sitae omnino excipiantur et de caetero ius principis et capituli inviolatum maneat.  
   
  [Art. XI,5 IPO # IPM] Dicto domino electori et successoribus suis episcopatus quoque Camminensis in feudum perpetuum ab Imperatore et Imperio concedatur eodem plane iure et modo ut supra de episcopatu Halberstadiensi et Mindano dispositum est, sed cum hoc tamen discrimine, ut in episcopatu Camminensi integrum sit domino electori canonicatus post decessum praesentium canonicorum extinguere atque sic successu temporis totum episcopatum Ulteriori Pomeraniae adiungere seu incorporare.  
   
  [Art. XI,6 IPO # IPM] Similiter concedatur domino electori expectantia in archiepiscopatum Magdeburgensem, ita quidem ut quandocunque eundem morte aut successione in electoratu vel quacunque alia concessione praesentis administratoris, domini Augusti ducis Saxoniae, vacare contigerit, totus iste archiepiscopatus cum omnibus eo pertinentibus territoriis, regalibus et iuribus, prout supra de episcopatu Halberstadiensi dispositum est, domino electori suisque posteris et successoribus, haeredibus et agnatis masculis, non obstante ulla electione aut postulatione interea temporis sive clam sive palam facta, tradatur et conferatur in feudum perpetuum sitque eidem vel iisdem ius autoritate propria vacantem apprehendendi possessionem.  
   
  [Art. XI,7 IPO # IPM] Interea autem teneatur capitulum una cum ordinibus et subditis dicti archiepiscopatus statim conclusa pace praedicto domino electori et toti domui electorali pro se atque omnibus in ea successoribus et haeredibus atque agnatis masculis se sacramento fidelitatis et subiectionis in eventum obstringere.  
   
  [Art. XI,8 IPO # IPM] Civitati vero Magdeburgensi pristina sua libertas et privilegium Ottonis primi die septimo Junii anno nongentesimo quadragesimo [940] (quod etiamsi temporum iniuria deperditum ad preces eiusdem humiliter porrigendas a Caesarea maiestate renovabitur), tum etiam privilegium muniendi et fortificandi ab imperatore Ferdinando secundo concessum, quod cum omnimoda iurisdictione et proprietate ad quadrantem milliaris Germanici extendatur, sicut et reliqua illius privilegia et iura in ecclesiasticis et politicis salva et inviolata maneant cum inserta clausula, quod in praeiudicium civitatis reaedificari non debeant suburbia.  
   
  [Art. XI,9 IPO # IPM] Caeterum quod ad quatuor dynastias seu praefecturas Querfurth, Gütterbock, Dam et Burgk attinet, cum illae iam olim domino electori Saxoniae traditae sint, in eiusdem quoque ditione permaneant in perpetuum, cum hac tamen reservatione, ut quae hactenus ratione earundem ad collectas Imperii et circuli contributa fuit quota, a dicto domino electore Saxoniae imposterum exsolvatur eaque archiepiscopatui dematur et huius rei ratione expressa fiat provisio in matricula Imperii et circuli.
Ut autem inde causata imminutio redituum cameralium et ad mensam archiepiscopalem pertinentium aliquatenus resarciatur, iam dicto electori Brandenburgico et successoribus suis non solum statim post conclusam pacem praefectura Egeln, quae alias ad capitulum spectabat, pleno iure possidenda et fruenda tradatur cassato processu a comitibus de Barby aliquot abhinc annis desuper moto, sed etiam facultas sit obtenta archiepiscopatus possessione quartam partem canonicatuum cathedralium illis decedentibus extinguendi eorumque reditus camerae archiepiscopali applicandi.
 
   
  [Art. XI,10 IPO # IPM] Quae vero debita a praesente domino administratore Augusto duce Saxoniae hactenus contracta sunt, ex reditibus archiepiscopalibus existente modis supradictis casu vacantiae et devolutionis dicti archiepiscopatus ad dominum electorem Brandenburgicum et successores suos neutiquam dissolvantur, neque integrum sit dicto domino administratori posthac novis debitis, oppignerationibus et alienationibus saepedictum archiepiscopatum in praeiudicium domini electoris eiusque successorum, haeredum et agnatorum masculorum quoquo modo onerare.  
   
  [Art. XI,11 IPO # IPM] In his vero domini electoris archi- et episcopatibus de caetero salva maneant ordinibus et subditis competentia eorum iura et privilegia, cumprimis invariatae Augustanae confessionis exercitium, quale nunc ibi viget, nec minus locum habeant ea, quae in puncto gravaminum inter utriusque religionis status et ordines Imperii transacta et conventa sunt [vgl. Art. V und VII IPO], quatenus scilicet non adversantur illi dispositioni, quae supra in articulo 5 de gravaminibus § 8 continetur incipiente "Qui archiepiscopatus, episcopatus et aliae fundationes atque bona ecclesiastica etc." et finiente "Subiecta manento etc." [vgl. Art. V,24 IPO], utpote quem aeque hic valere debere, ac si verbotenus insertus esset. Et supradictos archiepiscopatum et episcopatus haereditario et immutabili iure apud dominum electorem atque domum Brandenburgicam omnesque in ea successores, haeredes et agnatos in perpetuum plane, ut de reliquis terris ipsorum haereditariis iuris est, permanere oportet.
Ratione tituli autem conventum est, ut iam dictus dominus elector cum tota domo Brandenburgica et in ea omnes et singuli marchiones Brandenburgici "duces Magdeburgenses et principes Halberstadienses et Mindenses" appellentur et scribantur.
 
   
  [Art. XI,12 IPO # IPM] Regia quoque maiestas Sueciae restituat domino electori pro se et successoribus suis, haeredibus atque agnatis masculis primo reliquam Pomeraniam Ulteriorem cum omnibus appertinentiis, bonis et iuribus secularibus et ecclesiasticis pleno iure tam quoad dominium utile quam directum; deinde Colbergam cum toto episcopatu Camminensi omnique iure, quod Ulterioris Pomeraniae duces hucusque habuerunt in collatione praelaturarum et praebendarum capituli Camminensis, ita tamen, ut salva maneant iura regiae maiestati Sueciae supra concessa atque ordinibus et subditis in restitutis partibus Ulterioris Pomeraniae episcopatuque Camminensi competentem eorum libertatem, bona, iura et privilegia secundum tenorem literarum reversalium (quibus etiam ordines et subditi dicti episcopatus gaudere debent, ac si iis directe datae essent) cum libero Augustanae confessionis exercitio iuxta invariatam Augustanam confessionem absque ulla perturbatione perpetim fruendo circa homagii renovationem et praestationem omni meliori modo confirmet et conservet.  
   
  [Art. XI,13 IPO # IPM] Tertio: Omnia loca, quae praesidiis Suedicis insessa tenentur per Marchiam Brandenburgicam.  
   
  [Art. XI,14 IPO # IPM] Quarto: Omnes commendas et bona ad ordinem equestrem Divi Johannis spectantia, quae extra territoria regiae maiestati regnoque Sueciae cessa continentur, una cum actis et regestis caeterisque literariis documentis originalibus haec loca iuraque restituenda concernentibus, communibus vero et utramque nempe tam Citeriorem quam Ulteriorem Pomeraniam afficientibus in authentica et probante forma, quae in archivo et chartophylaciis aulae Stetinensis vel alibi intra vel extra Pomeraniam reperiuntur.  


Übersetzungen
deutsch 1649 |  deutsch 1720 |  deutsch 1975 |  deutsch 1984 |  englisch 1713
französisch 1684 |  französisch 1754 |  italienisch 1648 |  schwedisch 1649 |  spanisch 1750