Lateinischer Text des IPO (1648 Oktober 24)
 
  Kollationsvorlage:
Acta Pacis Westphalicae. Hrsg. von der Nordrhein-Westfälischen Akademie der Wissenschaften in Verbindung mit der Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte e.V. durch Konrad Repgen. Serie III Abteilung B: Verhandlungsakten. Band 1: Die Friedensverträge mit Frankreich und Schweden. 1: Urkunden. Bearb. von Antje Oschmann. Münster 1998, 141-142.
 
 
 

Vertragstext 1648

 
 

Artikel XII IPO

 
   
  [Art. XII,1 IPO # IPM] Pro eo vero, quod duci Megapolitano-Suerinensi, domino Adolpho Friderico, in alienatione civitatis portusque Wismariensis decedit, competant ipsi eiusque haeredibus masculis episcopatus Suerinensis et Ratzenburgensis iure perpetui et immediati feudi (salvo tamen domus Saxonico-Lauenburgicae aliorumque vicinorum ut et dictae dioeceseos hinc inde competenti iure) cum omnibus iuribus, documentis literariis, archivo, rationariis aliisque pertinentiis et potestate extinguendi canonicatus utrobique post praesenti tempore residentium canonicorum decessum omnesque reditus mensae ducali applicandi. Eoque nomine habeat sessionem in conventibus Imperii et circuli Saxoniae Inferioris cum duplici principis titulo et voto.
Etsi vero eiusdem ex fratre nepos dominus Gustavus Adolphus, dux Megapolitano- Gustroviensis, antehac designatus fuerat administrator Ratzeburgensis, quia tamen ipsi non minus quam patruo beneficium restitutionis in suos ducatus obtigerat, aequum visum est, ut patruo cedenti Wismariam ipse vicissim hunc cedat episcopatum. Conferentur autem dicto duci Gustavo Adolpho eo nomine compensationis ergo duo canonicatuum iuxta modernam compositionem gravaminum [vgl. Art. V und VII IPO] ad Augustanae confessioni addictos pertinentium beneficia, unum in ecclesia cathedrali Magdeburgensi, alterum in Halberstadiensi primum vacatura.
 
   
  [Art. XII,2 IPO # IPM] Quod deinde ad praetensos duos canonicatus in ecclesia cathedrali Argentinensi attinet, si quid eo nomine statibus Augustanae confessionis iuxta praesentem transactionem competit, familiae ducum Mecklenburgensium ex huiusmodi proventibus duorum canonicatuum portiones concedantur absque tamen praeiudicio catholicorum. Quod si vero contigerit lineam masculinam Suerinensem deficere superstite Gustroviana, tum haec iterum ipsi succedat.  
   
  [Art. XII,3 IPO # IPM] Pro maiori vero dictae domus Mecklenburgensis satisfactione cedant ipsi commendae ordinis equestris Divi Johannis Hierosolymitani Mirow et Nemeraw in isto ducatu sitae vigore dispositionis in articulo 5 § 9 supra expressae [vgl. Art. V,25 IPO] in perpetuum, donec de controversiis religionis in Imperio conventum fuerit, et quidem lineae Suerinensi Mirow, lineae vero Gustroviensi commenda Nemeraw, sub hac conditione, ut dicti ordinis consensum ipsi procurare eidemque nec non domino electori Brandenburgico tanquam eius patrono, quotiescunque casus evenerit, hactenus praestari solita porro quoque praestare teneantur.  
   
  [Art. XII,4 IPO # IPM] Confirmabit etiam Caesarea maiestas eidem vectigalia ad Albim antehac obtenta in perpetuum concessa insuper immunitate a tributis Imperii futuro tempore citra causam satisfactionis militiae Suedicae indicendis [vgl. Art. XVI,8 IPO], donec summa ducentorum millium [200.000] thalerorum Imperialium compensata fuerit.
Cassetur insuper praetensum debitum Wingerschianum utpote ex caussa belli ortum, processibus etiam et decretis desuper emanatis penitus annullatis, ita ut neque duces Megapolitani neque civitas Hamburgensis eo nomine imposterum unquam conveniri possint vel debeant.
 


Übersetzungen
deutsch 1649 |  deutsch 1720 |  deutsch 1975 |  deutsch 1984 |  englisch 1713
französisch 1684 |  französisch 1754 |  italienisch 1648 |  schwedisch 1649 |  spanisch 1750