Lateinischer Text des IPM (1648 Oktober 24)
 
  Kollationsvorlage:
Acta Pacis Westphalicae. Hrsg. von der Nordrhein-Westfälischen Akademie der Wissenschaften in Verbindung mit der Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte e.V. durch Konrad Repgen. Serie III Abteilung B: Verhandlungsakten. Band 1: Die Friedensverträge mit Frankreich und Schweden. 1: Urkunden. Bearb. von Antje Oschmann. Münster 1998, 4-6.
 
 
 

Vertragstext 1648

 
 

§§ 1 - 6 IPM

 
    
  Dispositio  
   
 [§ 1 IPM ± Art. I IPO]   Pax sit christiana, universalis et perpetua veraque et sincera amicitia inter sacram maiestatem Caesaream et sacram maiestatem Christianissimam nec non inter omnes et singulos foederatos et adhaerentes dictae maiestatis Caesareae, domum Austriacam eorumque haeredes et successores, praecipue vero electores, principes et status Imperii, ex una et omnes et singulos foederatos dictae maiestatis Christianissimae eorumque haeredes ac successores, inprimis serenissimam reginam regnumque Sueciae ac respective electores, principes statusque Imperii ex altera parte, eaque ita sincere serioque servetur et colatur, ut utraque pars alterius utilitatem, honorem ac commodum promoveat omnique ex parte et universi Romani Imperii cum regno Galliae et vicissim regni Galliae cum Romano Imperio fida vicinitas et secura studiorum pacis atque amicitiae cultura revirescant et reflorescant.   
 [§ 2 IPM = Art. II IPO]   Sit utrimque perpetua oblivio et amnistia omnium eorum, quae ab initio horum motuum quocunque loco modove ab una vel altera parte ultro citroque hostiliter facta sunt, ita ut nec eorum nec ullius alterius rei causa vel praetextu alter alteri posthac quidquam hostilitatis aut inimicitiae, molestiae vel impedimenti quoad personas, statum, bona vel securitatem per se vel per alios, clam aut palam, directe vel indirecte, specie iuris aut via facti, in Imperio aut uspiam extra illud (non obstantibus ullis prioribus pactis in contrarium facientibus) inferat vel inferri faciat aut patiatur, sed omnes et singulae hinc inde tam ante bellum quam in bello verbis, scriptis aut factis illatae iniuriae, violentiae, hostilitates, damna, expensae absque omni personarum rerumve respectu ita penitus abolitae sint, ut quidquid eo nomine alter adversus alterum praetendere posset, perpetua sit oblivione sepultum.   
 [§ 3 IPM # IPO]   Et ut eo sincerior amicitiae mutuae securitas inter Imperatorem, regem Christianissimum, electores, principes et status Imperii posthac servetur (salvo assecurationis articulo infra descripto [vgl. §§ 111-120 IPM]), alter alterius hostes praesentes aut futuros nullo unquam titulo vel praetextu vel ullius controversiae bellive ratione contra alterum armis, pecunia, milite, commeatu aliterve iuvet aut ullis copiis, quae contra aliquem huius pacificationis consortem a quocunque duci contigerit, receptum, stativa, transitum indulgeat.
Circulus quidem Burgundicus sit maneatque membrum Imperii post controversias inter Galliam Hispaniamque sopitas hac pacificatione comprehensus; bellis tamen in eo iam vertentibus nec Imperator nec ullus Imperii status se immisceat.
In futurum vero si inter ea regna controversiae oriantur, firma semper maneat inter universum Imperium et reges regnumque Galliae de mutuis hostibus non iuvandis supradictae reciprocae obligationis necessitas; singulis tamen statibus liberum sit huic illive regno extra Imperii limites suppetias ferre, non tamen aliter quam secundum Imperii constitutiones.
  
 [§ 4 IPM # IPO]   Controversia Lotharingica vel arbitris utrimque nominandis submittatur vel tractatu Gallo-Hispanico vel alia amicabili via componatur, liberumque sit tam Imperatori quam electoribus, principibus et statibus Imperii eius compositionem amicabili interpositione aliisque pacificis officiis iuvare ac promovere, non tamen armis aut bellicis mediis.   
 [§ 5 IPM ÷ Art. III,1 IPO]   Iuxta hoc amicitiae mutuae et universalis amnistiae fundamentum universi et singuli Sacri Romani Imperii electores, principes, status (comprehensa immediata Imperii nobilitate) eorumque vasalli, subditi, cives et incolae, quibus occasione Bohemiae Germaniaeve motuum vel foederum hinc inde contractorum ab una vel altera parte aliquid praeiudicii aut damni quocunque modo vel praetextu illatum est, tam quoad ditiones et bona feudalia, subfeudalia et allodialia quam quoad dignitates, immunitates, iura et privilegia restituti sunto plenarie in eum utrimque statum in sacris et profanis, quo ante destitutionem gavisi sunt aut iure gaudere potuerunt, non obstantibus sed annullatis quibuscunque interim in contrarium factis mutationibus.   
 [§ 6 IPM ~ Art. III,2 IPO]   Quod si restituendorum bonorum et iurium possessores exceptionibus se iustis munitos existimaverint, eae quidem restitutionem neutiquam impedient; hac tamen peracta coram competenti iudice examinentur et discutiantur.  

  Copyright © Aschendorff/Münster; Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte