Lateinischer Text des IPM (1648 Oktober 24)
 
  Kollationsvorlage:
Acta Pacis Westphalicae. Hrsg. von der Nordrhein-Westfälischen Akademie der Wissenschaften in Verbindung mit der Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte e.V. durch Konrad Repgen. Serie III Abteilung B: Verhandlungsakten. Band 1: Die Friedensverträge mit Frankreich und Schweden. 1: Urkunden. Bearb. von Antje Oschmann. Münster 1998, 6-14.
 
 
 

Treaty 1648

 
 

§§ 7 - 46 IPM

 
   
  [§ 7 IPM = Art. IV,1 IPO] Et quamvis ex hac praecedenti regula generali facile diiudicari possit, qui et quatenus restituendi sint, tamen ad instantiam aliquorum de quibusdam gravioris momenti causis prout sequitur specialiter mentionem fieri placuit, ita tamen, ut qui expresse non nominati vel expuncti sunt, propterea pro omissis vel exclusis non habeantur.  
   
  [§ 8 IPM # IPO] Cum arrestum, quod mobilibus ad principem electorem Trevirensem spectantibus et in ducatum Luxemburgensem translatis Imperator per concilium provinciale antehac imponi curavit, relaxatum quidem et abolitum, attamen ad quorundam instantiam iterum renovatum, insuper etiam sequestrum praefecturae Bruch ad archiepiscopatum et medietati dominii Sancti Joannis ad Joannem Rheinhardum de Söetern spectanti a praefato concilio indictum est, concordatis inter electoratum Trevirensem et ducatum Burgundiae publica Imperii interventione anno 1548 Augustae Vindelicorum erectis repugnet, conventum est, ut praedictum arrestum et sequestrum a concilio Luxemburgensi quantocius tollatur, dicto domino electori bona sua, praefectura et dominium, tam electoralia quam patrimonialia, una cum fructibus sequestratis relaxentur et tradantur ac, si quid forte amotum fuerit, reponatur pleneque atque integre restituatur, impetrantibus ad iudicem principis electoris in Imperio competentem pro obtinenda iuris et iustitiae administratione remissis.  
   
  [§ 9 IPM # IPO] Quod autem ad castra Ehrnbreitstein et Hamerstein attinet, Imperator tempore et modo infra in articulo executionis definitis [vgl. §§ 99, 105-109 IPM] praesidia inde deducet aut deduci curabit illaque castra in manus domini electoris Trevirensis eiusdemque capituli metropolitani pari potestate pro Imperio et electoratu custodienda tradet, quo nomine et capitaneus et novum praesidium ibi ab electore constituendum iuramento fidelitatis pro ipso eiusque capitulo pariter obstringi debebunt.  
   
  [§ 10 IPM ± Art. IV,2 IPO] Deinde vero causam Palatinam conventus Monasteriensis et Osnabrugensis eo deduxit, ut ea de re iam diu mota lis diremta sit modo sequenti:  
   
  [§ 11 IPM = Art. IV,3 IPO] Et primo quidem quod attinet domum Bavaricam, dignitas electoralis, quam electores Palatini antehac habuerunt, cum omnibus regaliis, officiis, praecedentiis, insigniis et iuribus quibuscunque ad hanc dignitatem spectantibus nullo prorsus excepto ut et Palatinatus Superior totus una cum comitatu Cham cum omnibus eorum appertinentiis, regaliis ac iuribus sicut hactenus ita et imposterum maneant penes dominum Maximilianum, comitem Palatinum Rheni, Bavariae ducem eiusque liberos totamque lineam Guilhelmianam, quamdiu masculi ex ea superstites fuerint.  
   
  [§ 12 IPM = Art. IV,4 IPO] Vicissim dominus elector Bavariae pro se, haeredibus ac successoribus suis totaliter renunciet debito tredecim millionum omnique praetensioni in Austriam Superiorem et statim a publicata pace omnia instrumenta desuper obtenta Caesareae maiestati ad cassandum et annullandum extradat.  
   
  [§ 13 IPM = Art. IV,5 IPO] Quod ad domum Palatinam attinet, Imperator cum Imperio publicae tranquillitatis causa consentit, ut vigore praesentis conventionis institutus sit electoratus octavus, quo dominus Carolus Ludovicus comes Palatinus Rheni eiusque haeredes et agnati totius lineae Rudolphinae iuxta ordinem succedendi in aurea bulla expressum deinceps fruantur. Nihil tamen iuris praeter simultaneam investituram ipsi domino Carolo Ludovico aut eius successoribus ad ea, quae cum dignitate electorali domino electori Bavariae totique lineae Guilhelmianae attributa sunt, competat.  
   
  [§ 14 IPM = Art. IV,6 IPO] Deinde ut Inferior Palatinatus totus cum omnibus et singulis ecclesiasticis et secularibus bonis, iuribus et appertinentiis, quibus ante motus Bohemicos electores principesque Palatini gavisi sunt, omnibusque documentis, regestis, rationariis et caeteris actis huc spectantibus eidem plenarie restituantur cassatis iis, quae in contrarium acta sunt, idque authoritate Caesarea effectum iri, ut neque rex Catholicus neque ullus alius, qui exinde aliquid tenet, se huic restitutioni ullo modo opponat.  
   
  [§ 15 IPM = Art. IV,7 IPO] Cum autem certae quaedam praefecturae Stradae Montanae antiquitus ad electorem Moguntinensem pertinentes anno demum millesimo quadringentesimo sexagesimo tertio [1463] pro certa pecuniae summa Palatinis cum pacto perpetuae reluitionis impignoratae fuerint, ideo conventum est, ut hae praefecturae penes modernum dominum electorem Moguntinensem eiusque in archiepiscopatu Moguntinensi successores permaneant, dummodo pretium pignorationis sponte oblatum intra terminum executioni conclusae pacis praefixum [vgl. § 100 IPM] parata pecunia exsolvat caeterisque, ad quae iuxta tenorem literarum oppignorationis tenetur, satisfaciat.  
   
  [§ 16 IPM = Art. IV,8 IPO] Electori quoque Trevirensi tanquam episcopo Spirensi, episcopo item Wormatiensi iura, quae praetendunt in bona quaedam ecclesiastica intra Palatinatus Inferioris territorium sita, coram competenti iudice prosequi liberum esto, nisi de his inter utrumque principem amice conveniatur.  
   
  [§ 17 IPM = Art. IV,9 IPO] Quod si vero contigerit lineam Guilhelmianam masculinam prorsus deficere superstite Palatina, non modo Palatinatus Superior, sed etiam dignitas electoralis, quae penes Bavariae duces fuit, ad eosdem superstites Palatinos interim simultanea investitura gavisuros redeat octavo tunc electoratu prorsus expungendo; ita tamen Palatinatus Superior hoc casu ad Palatinos superstites redeat, ut haeredibus allodialibus electoris Bavariae actiones et beneficia, quae ipsis ibidem de iure competunt, reservata maneant.  
   
  [§ 18 IPM = Art. IV,10 IPO] Pacta quoque gentilitia inter domum electoralem Haidelbergensem et Neoburgicam a prioribus Imperatoribus super electorali successione confirmata ut et totius lineae Rudolphinae iura, quatenus huic dispositioni contraria non sunt, salva rataque maneant.  
   
  [§ 19 IPM = Art. IV,11 IPO] Ad haec, si quae feuda Juliacensia aperta esse competenti via iuris evictum fuerit, ea Palatinis evacuentur.  
   
  [§ 20 IPM = Art. IV,12 IPO] Praeterea ut dictus dominus Carolus Ludovicus aliquatenus liberetur onere prospiciendi fratribus de appenagio, Caesarea maiestas ordinabit, ut dictis suis fratribus quadringenta Imperialium thalerorum millia [400.000] intra quadriennium ab initio anni venturi millesimi sexcentesimi quadragesimi noni [1649] numerandum expendantur singulisque annis centena millia [100.000] solvantur una cum annuo censu quinque de centum computatis.  
   
  [§ 21 IPM = Art. IV,13 IPO] Deinde tota domus Palatina cum omnibus et singulis, qui ei quocunque modo addicti sunt aut fuerunt, praecipue vero ministri, qui ei in hoc conventu aut alias operam suam navarunt, ut et omnes Palatinatus exules fruantur amnistia generali supra descripta [vgl. § 2 IPM], pari cum caeteris in ea comprehensis iure et hac transactione singulariter in puncto gravaminum [vgl. § 47 IPM] plenissime.  
   
  [§ 22 IPM = Art. IV,14 IPO] Vicissim dominus Carolus Ludovicus cum fratribus Caesareae maiestati obedientiam et fidelitatem sicut caeteri electores principesque Imperii praestet, ac insuper Palatinatui Superiori pro se et haeredibus suis tum ipse tum eius fratres, donec ex linea Guilhelmiana haeredes legitimi et masculi superfuerint, renuncient.  
   
  [§ 23 IPM = Art. IV,15 IPO] Cum autem de eiusdem principis viduae matri sororibusque praestando victalitio et dote constituenda mentio iniiceretur, pro benevolo sacrae Caesareae maiestatis in domum Palatinam affectu promissum est dictae viduae matri pro victalitio semel pro semper viginti thalerorum Imperialium millia [20.000], singulis autem sororibus dicti domini Caroli Ludovici, quando nuptum elocatae fuerint, dena thalerorum Imperialium millia [10.000] nomine suae maiestatis exsolutum iri. De reliquo vero ipsis idem princeps Carolus Ludovicus satisfacere teneatur.  
   
  [§ 24 IPM = Art. IV,16 IPO] Comites in Leiningen et Daxburg saepedictus dominus Carolus Ludovicus eiusque successores in Palatinatu Inferiori nulla in re turbet, sed iure suo a multis retro seculis obtento et a Caesaribus confirmato quiete ac pacifice uti frui permittat.  
   
  [§ 25 IPM = Art. IV,17 IPO] Liberam Imperii nobilitatem per Franconiam, Sueviam et tractum Rheni cum districtibus appertinentibus in suo statu immediato inviolate relinquat.  
   
  [§ 26 IPM = Art. IV,18 IPO] Feuda etiam ab Imperatore in baronem Gerhardum de Waldenburg dictum Schenckherrn , Nicolaum Georgium Raigersperger, cancellarium Moguntinum, et Henricum Brömbser, baronem de Rudesheim, item ab electore Bavariae in baronem Joannem Adolphum Wolff dictum Metternich collata rata maneant. Teneantur tamen eiusmodi vasalli domino Carolo Ludovico velut domino directo eiusque successoribus iuramentum fidelitatis praestare atque ab eodem feudorum suorum renovationem petere.  
   
  [§ 27 IPM = Art. IV,19 IPO] Augustanae confessionis consortibus, qui in possessione templorum fuerant, interque eos civibus et incolis Oppenheimensibus, servetur status ecclesiasticus anni 1624, caeterisque id desideraturis Augustanae confessionis exercitium tam publice in templis ad statas horas quam privatim in aedibus propriis aut alienis ei rei destinatis per suos aut vicinos verbi divini ministros peragere liberum esto.  
   
  [§ 28 IPM → Art. IV,20-22 IPO] Paragraphi "Princeps Ludovicus Philippus etc.", "Princeps Fridericus etc." et "Princeps Leopoldus Ludovicus etc." hic eodem modo inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur [vgl. Art. IV,20-22 IPO].  
   
  [§ 29 IPM = Art. IV,23 IPO] Controversia, quae vertitur inter episcopos respective Bambergensem et Herbipolensem ac marchiones Brandenburgicos, Culmbachi et Onoltzbachi, de castro, oppido, praefectura et monasterio Kitzingen in Franconia ad Moenum aut amicabili compositione aut summario iuris processu terminetur intra biennium sub poena perdendae praetensionis imponenda tergiversanti; interim dictis dominis marchionibus restituatur nihilominus fortalitium Wilzburg in eum statum, qui tempore traditionis descriptus fuit, ex conventione et promisso.  
   
  [§ 30 IPM → Art. XIV,1-3 IPO] Conventio inita circa alimenta domini Christiani Wilhelmi marchionis Brandenburgici huc repetita censeatur, prout continetur articulo 14 instrumenti Caesareo-Suecici [vgl. Art. XIV,1-3 IPO].  
   
  [§ 31(1) IPM # IPO, § 31(2) IPM → Art. IV,24 IPO] Rex Christianissimus tempore et modo inferius definitis circa deductionem praesidiorum [vgl. §§ 99, 105 IPM] restituet duci Wurtembergico civitates et fortalitia Hohenwiel, Schorendorff, Tübingen aliaque omnia loca sine ulla reservatione, quae in ducatu Wurtembergico praesidiis suis tenet.
In reliquis paragraphus "Domus Wurtenbergica", sicut in instrumento Caesareo-Suecico insertus est [vgl. Art. IV,24 IPO], hic insertus intelligatur.
 
   
  [§ 32 IPM ~ Art. IV,25 IPO] Principes quoque Wurtenbergici lineae Montpelgartensis restituantur in omnes suas ditiones in Alsatia vel ubicunque sitas et nominatim in duo feuda Burgundica Clerval et Passavant et ab utraque parte redintegrentur in eum statum, iura et praerogativas, quibus ante initium horum bellorum gavisi sunt.  
   
  [§ 33 IPM = Art. IV,26 IPO] Fridericus marchio Badensis et Hachbergensis eiusque filii et haeredes cum omnibus, qui iisdem quocunque modo inservierunt aut adhucdum inserviunt, cuiuscunque nominis aut conditionis sint, gaudeant et fruantur supra articulo 2. et 3. descripta amnistia [vgl. §§ 2, 5 IPM] cum omnibus suis clausulis et beneficiis eiusque vigore restituantur plenissime in eum statum in sacris et profanis, in quo ante exortos Bohemiae motus fuit dominus Georgius Fridericus, marchio Badensis et Hachbergensis, quoad Marchionatum Inferiorem Badensem, qui vulgo sub appellatione Baden-Durlach venit, itemque quoad marchionatum Hachbergensem, tum etiam quoad ditiones Röttelen, Badenweiler et Sausenberg, non obstantibus sed annullatis quibuscunque interim in contrarium factis mutationibus.
Deinde restituantur marchioni Friderico praefecturae Stein et Renchingen absque onere aeris alieni interea temporis a marchione Guilielmo contracti, ratione fructuum, interesse ac sumptuum per transactionem Etlingae anno Domini millesimo sexcentesimo vicesimo nono [1629] initam dicto Guilielmo marchioni Badensi cessae cum omnibus iuribus, documentis literariis aliisque pertinentiis, ita ut tota illa actio sumptuum ac fructuum perceptorum et percipiendorum cum omni damno et interesse a tempore primae occupationis numerando sublata et penitus extincta sit. Annua quoque pensitatio ex Marchionatu Inferiori Marchionatui Superiori pendi solita virtute praesentium penitus sublata, annullata et annihilata sit, nec eo nomine quicquam vel de praeterito vel de futuro imposterum unquam praetendatur vel exigatur.
Alternetur etiam imposterum inter utramque lineam Badensem, Inferioris scilicet et Superioris Marchionatus Badensis, praecedentia et sessio in comitiis et circuli Suevici aliisque universalibus vel particularibus Imperii aut quibuscunque conventibus, pro nunc tamen eadem praecedentia penes marchionem Fridericum, dum superstes erit, permanente.
 
   
  [§ 34 IPM = Art. IV,27 IPO] De baronatu Hohengerolseck conventum est, ut si domina principissa Badensis praetensa sua iura in dicto baronatu documentis authenticis sufficienter probaverit, restitutio statim post latam desuper sententiam fiat cum omni causa omnique iure vigore documentorum competenti. Cognitio autem haec finiatur a die publicatae pacis intra biennium. Nullae denique actiones, transactiones vel exceptiones generales vel speciales clausulae in hoc instrumento pacis comprehensae (quibus omnibus per expressum et in perpetuum vigore huius derogatum sit) ab una vel altera parte ullo unquam tempore contra hanc specialem conventionem allegentur vel admittantur.  
   
  [§ 35 IPM → Art. IV,28-45 IPO] Paragraphi "Dux de Croy etc.", "Quod controversiam Nassaw-Siegen etc.", "Comitibus Nassaw-Saraepontanis etc.", "Domus Hanoica etc.", "Joannes Albertus comes Solmensis etc.", "Itemque restituatur domus Solms etc.", "Comites de Isenburg etc.", "Rheingravii etc.", "Vidua domini Ernesti comitis Sainensis etc.", "Castrum et comitatus Falckenstein etc.", "Restituatur etiam domus Waldeck etc.", "Joachimus Ernestus comes Ottingensis etc.", "Item domus Hohenloica etc.", "Fridericus Ludovicus etc.", "Ferdinandus Carolus etc.", "Domus Erbacensis etc.", "Vidua et haeredes comitis a Brandenstein etc.", "Baro Paulus Kevenhiller etc." hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico [vgl. Art. IV,28-45 IPO] continentur.  
   
  [§ 36 IPM = Art. IV,46 IPO] Contractus, permutationes, transactiones, obligationes et instrumenta debiti vi metuve seu statibus seu subditis illicite extorta, prout in specie queruntur Spira, Weisenburgum ad Rhenum, Landavia, Reutlingen, Hailbrunna aliique, ut et redemptae cessaeque actiones abolitae atque ita annullatae sunto, ut ullum iudicium actionemve eo nomine intentare minime liceat. Quod si vero debitores instrumenta crediti vi metuve creditoribus extorserint, ea omnia restituantur actionibus desuper salvis.  
   
  [§ 37 IPM = Art. IV,47-48 IPO] Debita, sive emptionis, venditionis, annuorum redituum sive alio nomine vocentur, si ab una alterave belligerantium parte in odium creditorum violenter extorta sint, contra debitores veram violentiam et realem solutionem intercessisse allegantes et se ad probandum offerentes nulli processus executivi decernantur nisi his exceptionibus praevia plenaria causae cognitione decisis, [vgl. Art. IV,48 IPO] processu desuper instituto a pacis publicatione intra biennium finiendo sub poena perpetui silentii contumacibus debitoribus imponenda. Processus autem hactenus eo nomine contra ipsos decreti una cum transactionibus et promissionibus pro futura creditorum restitutione factis tollantur et enerventur, salvis tamen iis pecuniarum summis, quae flagrante bello pro aliis ad avertenda maiora eorum pericula et damna bono animo et intentione erogatae sunt.  
   
  [§ 38 IPM = Art. IV,49 IPO] Sententiae tempore belli de rebus mere secularibus pronunciatae, nisi processus vitium et defectus manifeste pateat vel in continenti demonstrari possit, non quidem omnino sint nullae, ab effectu tamen rei iudicatae suspendantur, donec acta iudicialia (si alterutra pars intra semestre ab inita pace spatium petiverit revisionem) in iudicio competenti modo ordinario vel extraordinario in Imperio usitato revideantur et aequabili iure ponderentur, atque ita dictae sententiae vel confirmentur vel emendentur vel, si nulliter latae sint, plane rescindantur.  
   
  [§ 39 IPM = Art. IV,50 IPO] Si quae etiam feuda regalia vel privata ab anno millesimo sexcentesimo decimo octavo [1618] non fuerant renovata nec interim eorum nomine praestita servitia, nemini id fraudi esto, sed tempus repetendae investiturae a die factae pacis cedere incipiat.  
   
  [§ 40 IPM = Art. IV,51 IPO] Tandem omnes et singuli tam bellici officiales militesque quam consiliarii et ministri togati, civiles et ecclesiastici, quocunque nomine aut conditione censentur, qui uni alterive parti earundemve foederatis aut adhaerentibus toga vel sago militarunt, a summo ad infimum, ab infimo ad summum absque ullo discrimine vel exceptione cum uxoribus, liberis, haeredibus, successoribus, servitoribus quoad personas et bona in eum vitae, famae, honoris, conscientiae, libertatis, iurium et privilegiorum statum, quo ante dictos motus gavisi sunt aut iure gaudere potuerunt, utrinque restituti sunto, nec eorum personis aut bonis ullum creator praeiudicium, ullave actio vel accusatio intentator, multo minus ulla poena damnumve quocunque praetextu irrogator. Et haec quidem omnia quoad illos, qui Caesareae maiestatis et domus Austriacae subditi et vasalli non sunt, plenissimum effectum habeant.  
   
  [§ 41 IPM = Art. IV,52 IPO] Qui vero subditi et vasalli haereditarii Imperatoris et domus Austriacae sunt, eadem gaudeant amnistia quoad personas, vitam, famam et honores habeantque securum reditum in pristinam patriam, ita tamen, ut se teneantur accommodare legibus patriis regnorum et provinciarum.  
   
  [§ 42 IPM ± Art. IV,53 IPO] Quantum autem eorundem bona concernit, si ea, antequam in coronae Galliae Sueciaeve partes transierunt, confiscatione aut alio modo amissa fuere, etsi plenipotentiarii Suecici diu multumque institerant, ut iis etiam illa restituerentur, tamen cum sacrae Caesareae maiestati hac in re ab aliis nihil praescribi nec ob Caesareanorum constantem contradictionem aliter transigi potuerit ordinibusque Imperii eapropter bellum continuari e re Imperii non fuerit visum, porro quoque amissa sunto ac modernis possessoribus permanento.  
   
  [§ 43 IPM ± Art. IV,54 IPO] Illa vero bona, quae ipsis post eam ob causam, quod pro Gallis aut Suecis contra Caesarem domumque Austriacam arma sumpsissent, erepta sunt, iisdem, qualia nunc sunt, absque refusione tamen sumptuum et fructuum perceptorum aut damni dati, restituantur.  
   
  [§ 44 IPM = Art. IV,55 IPO] De caetero in Bohemia aliisque quibuscunque provinciis haereditariis Imperatoris Augustanae confessioni addictis subditis vel creditoribus eorumve haeredibus pro privatis suis praetensionibus, si quas habent et earum nomine actiones intenderint aut prosecuti fuerint, ius et iustitia aeque ac catholicis citra respectum administretur.  
   
  [§ 45 IPM = Art. IV,56 IPO] A dicta tamen universali restitutione excepta sunto, quae restitui vel redhiberi nequeunt, mobilia et se moventia, fructus percepti, authoritate belligerantium partium interversa itemque tam destructa quam publicae securitatis causa in alios usus conversa aedificia publica et privata, sacra et profana, nec non deposita publica vel privata hostilitatis intuitu confiscata, legitime vendita, sponte donata.  
   
  [§ 46 IPM = Art. IV,57 IPO] Quia vero etiam causa Juliacensis successionis inter interessatos, nisi praeveniatur, magnas aliquando turbas in Imperio excitare posset, ideo conventum est, ut ea quoque pace confecta ordinario processu coram Caesarea maiestate vel amicabili compositione vel alio legitimo modo sine mora dirimatur.  


Translations
german 1648 |  german 1720 |  german 1975 |  german 1984 |  english 1710
french 1651 |  french 1684 |  hispanic 1750