Lateinischer Text des IPM (1648 Oktober 24)
 
  Kollationsvorlage:
Acta Pacis Westphalicae. Hrsg. von der Nordrhein-Westfälischen Akademie der Wissenschaften in Verbindung mit der Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte e.V. durch Konrad Repgen. Serie III Abteilung B: Verhandlungsakten. Band 1: Die Friedensverträge mit Frankreich und Schweden. 1: Urkunden. Bearb. von Antje Oschmann. Münster 1998, 19-21.
 
 
 

Vertragstext 1648

 
 

§§ 62 - 66 IPM

 
   
  [§ 62 IPM = Art. VIII,1 IPO] Ut autem provisum sit, ne posthac in statu politico controversiae suboriantur, omnes et singuli electores, principes et status Imperii Romani in antiquis suis iuribus, praerogativis, libertate, privilegiis, libero iuris territorialis tam in ecclesiasticis quam politicis exercitio, ditionibus, regalibus horumque omnium possessione vigore huius transactionis ita stabiliti firmatique sunto, ut a nullo unquam sub quocunque praetextu de facto turbari possint vel debeant.  
 
  [§ 63 IPM = Art. VIII,2 IPO] Gaudeant sine contradictione iure suffragii in omnibus deliberationibus super negociis Imperii, praesertim ubi leges ferendae vel interpretandae, bellum decernendum, tributa indicenda, delectus aut hospitationes militum instituendae, nova munimenta intra statuum ditiones exstruenda nomine publico veterave firmanda praesidiis nec non ubi pax aut foedera facienda aliave eiusmodi negotia peragenda fuerint. Nihil horum aut quicquam simile posthac unquam fiat vel admittatur nisi de comitiali liberoque omnium Imperii statuum suffragio et consensu.
Cumprimis vero ius faciendi inter se et cum exteris foedera pro sua cuiusque conservatione ac securitate singulis statibus perpetuo liberum esto, ita tamen, ne eiusmodi foedera sint contra Imperatorem et Imperium pacemque eius publicam vel hanc inprimis transactionem fiantque salvo per omnia iuramento, quo quisque Imperatori et Imperio obstrictus est.
 
 
  [§ 64 IPM = Art. VIII,3 IPO] Habeantur autem comitia Imperii intra sex menses a dato ratificatae pacis, postea vero, quoties id publica utilitas aut necessitas postulaverit. In proximis vero comitiis emendentur inprimis anteriorum conventuum defectus, ac tum quoque de electione Romanorum regum, certa constantique Caesarea capitulatione concipienda, de modo et ordine in declarando uno vel altero statu in bannum Imperii praeter eum, qui alias in constitutionibus Imperii descriptus est, tenendo, redintegrandis circulis, renovanda matricula, reducendis statibus exemptis, moderatione et remissione Imperii collectarum, reformatione politiae et iustitiae, taxae sportularum in iudicio camerali, ordinariis deputatis ad modum et utilitatem reipublicae rite formandis, legitimo munere directorum in Imperii collegiis et similibus negotiis, quae hic expediri nequiverant, ex communi statuum consensu agatur et statuatur.  
 
  [§ 65 IPM = Art. VIII,4 IPO] Tam in universalibus vero quam particularibus diaetis liberis Imperii civitatibus non minus quam caeteris statibus Imperii competat votum decisivum, iisque rata et intacta maneant regalia, vectigalia, reditus annui, libertates, privilegia confiscandi, collectandi et inde dependentia aliaque iura ab Imperatore et Imperio legitime impetrata vel longo usu ante hos motus obtenta, possessa et exercita cum omnimoda iurisdictione intra muros et in territorio, cassatis, annullatis et in futurum prohibitis iis, quae per repressalias, arresta, viarum occlusiones et alios actus praeiudiciales sive durante bello quocunque praetextu in contrarium facta et propria auctoritate hucusque attentata sunt sive dehinc nullo praecedente legitimo iuris et executionis ordine fieri attentarive poterunt. De caetero omnes laudabiles consuetudines et Sacri Romani Imperii constitutiones et leges fundamentales imposterum religiose serventur sublatis omnibus, quae bellicorum temporum iniuria irrepserant, confusionibus.  
 
  [§ 66 IPM = Art. VIII,5 IPO] De indaganda aliqua ratione et modo aequitati conveniente, qui persecutiones actionum contra debitores ob bellicas calamitates fortunis lapsos aut nimio usurarum cursu aggravatos moderate terminari indeque nascituris maioribus incommodis etiam tranquillitati publicae noxiis obviam iri possit, Caesarea maiestas curabit exquiri tam iudicii aulici quam cameralis vota et consilia, quae in futuris comitiis proponi et in constitutionem certam redigi possint. Interea tamen temporis in huiusmodi causis ad iudicia cum summa Imperii tum singularia statuum delatis circumstantiae a partibus allegatae bene ponderentur, ac nemo executionibus immoderatis praegravetur, sed haec omnia Holsatiae constitutione salva et illaesa.  

  Copyright © Aschendorff/Münster; Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte