Lateinischer Text des IPM (1648 Oktober 24)
 
  Kollationsvorlage:
Acta Pacis Westphalicae. Hrsg. von der Nordrhein-Westfälischen Akademie der Wissenschaften in Verbindung mit der Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte e.V. durch Konrad Repgen. Serie III Abteilung B: Verhandlungsakten. Band 1: Die Friedensverträge mit Frankreich und Schweden. 1: Urkunden. Bearb. von Antje Oschmann. Münster 1998, 21.
 
 
 

Traité 1648

 
 

§§ 67 - 68 IPM

 
   
  [§ 67 IPM = Art. IX,1 IPO] Et quia publice interest, ut facta pace commercia vicissim reflorescant, ideo conventum est, ut quae eorum praeiudicio et contra utilitatem publicam hinc inde per Imperium belli occasione noviter propria auctoritate contra iura, privilegia et sine consensu Imperatoris atque electorum Imperii invecta sunt vectigalia et telonia ut et abusus bullae Brabantinae indeque natae repressaliae et arresta cum inductis peregrinis certificationibus, exactionibus, detentionibus itemque immoderata postarum omniaque alia inusitata onera et impedimenta, quibus commerciorum et navigationis usus deterior redditus est, penitus tollantur et provinciis, portubus, fluminibus quibuscunque sua pristina securitas, iurisdictio et usus, prout ante hos motus bellicos a pluribus retro annis fuit, restituantur et inviolabiliter conserventur.  
   
  [§ 68 IPM = Art. IX,2 IPO] Territoriorum, quae flumina alluunt, et aliorum quorumcunque iuribus ac privilegiis ut et teloneis ab Imperatore de consensu electorum cum aliis tum etiam comiti Oldenburgensi in Visurgi concessis aut usu diuturno introductis in pleno suo vigore manentibus et executioni mandandis.
Tum, ut plena sit commerciorum libertas et transitus ubique locorum terra marique tutus adeoque ea omnibus et singulis utriusque partis foederatorum vasallis, subditis, clientibus et incolis eundi, negotiandi redeundique potestas data sit virtuteque praesentium concessa intelligatur, quae unicuique ante Germaniae motus passim competebat. Quos etiam magistratus utrinque contra iniustas oppressiones et violentias instar propriorum subditorum defendere ac protegere teneantur, hac conventione ut et iure legeque cuiusque loci per omnia salvis.
 


Traductions
allemand 1648 |  allemand 1720 |  allemand 1975 |  allemand 1984 |  anglais 1710
français 1651 |  français 1684 |  espagnol 1750