Lateinischer Text des IPM (1648 Oktober 24)
 
  Kollationsvorlage:
Acta Pacis Westphalicae. Hrsg. von der Nordrhein-Westfälischen Akademie der Wissenschaften in Verbindung mit der Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte e.V. durch Konrad Repgen. Serie III Abteilung B: Verhandlungsakten. Band 1: Die Friedensverträge mit Frankreich und Schweden. 1: Urkunden. Bearb. von Antje Oschmann. Münster 1998, 21-27.
 
 
 

Vertragstext 1648

 
 

§§ 69 - 91 IPM

 
   
  [§ 69 IPM # IPO] Quo magis autem dicta pax atque amicitia inter Imperatorem et Christianissimum regem firmari possit et securitati publicae melius prospiciatur, ideo de consensu, consilio et voluntate electorum, principum et statuum Imperii pro bono pacis conventum est:  
   
  [§ 70 IPM # IPO] Primo: Quod supremum dominium, iura superioritatis aliaque omnia in episcopatus Metensem, Thullensem et Virodunensem urbesque cognomines eorumque episcopatuum districtus et nominatim Moyenvicum eo modo, quo hactenus ad Romanum spectabant Imperium, imposterum ad coronam Galliae spectare eique incorporari debeant in perpetuum et irrevocabiliter, reservato tamen iure metropolitano ad archiepiscopatum Trevirensem pertinente.  
   
  [§ 71 IPM # IPO] Restituatur in possessionem episcopatus Virodunensis dominus Franciscus, Lotharingiae dux, tanquam legitimus episcopus, et eum episcopatum pacifice administrare eiusque sicuti et suarum abbatiarum (salvo regis et cuiuscunque privati iure) nec non bonorum suorum patrimonialium ubicunque sitorum iuribus (quatenus praedictae cessioni non repugnant), privilegiis, reditibus et fructibus uti frui permittatur, dummodo prius praestiterit regi iuramentum fidelitatis nihilque moliatur adversus suae maiestatis regnique commoda.  
   
  [§ 72 IPM # IPO] Secundo: Imperator et Imperium cedunt transferuntque in regem Christianissimum eiusque in regno successores ius directi dominii, superioritatis et quodcunque aliud sibi et Sacro Romano Imperio hactenus in Pinarolum competebat et competere poterat.  
   
  [§ 73 IPM # IPO] Tertio: Imperator pro se totaque serenissima domo Austriaca itemque Imperium cedunt omnibus iuribus, proprietatibus, dominiis, possessionibus ac iurisdictionibus, quae hactenus sibi, Imperio et familiae Austriacae competebant in oppidum Brisacum, landgraviatum Superioris et Inferioris Alsatiae, Suntgoviam praefecturamque provincialem decem civitatum Imperialium in Alsatia sitarum, scilicet Hagenaw, Colmar, Schletstatt, Weisenburg, Landaw, Oberenhaim, Roshaim, Munster in valle Sancti Gregorii, Käysersberg, Turinckhaim, omnesque pagos et alia quaecunque iura, quae a dicta praefectura dependent, eaque omnia et singula in regem Christianissimum regnumque Galliarum transferunt ita ut dictum oppidum Brisacum cum villis Hochstatt, Niederrimbsing, Harten et Acharen ad communitatem civitatis Brisacensis pertinentibus cumque omni territorio et banno, quatenus se ab antiquo extendit, salvis tamen eiusdem civitatis privilegiis et immunitatibus antehac a domo Austriaca obtentis et impetratis.  
   
  [§ 74 IPM # IPO] Itemque dictus landgraviatus utriusque Alsatiae et Suntgovia, tum etiam praefectura provincialis in dictas decem civitates et loca dependentia itemque omnes vasalli, landsassii, subditi, homines, oppida, castra, villae, arces, sylvae, forestae, auri, argenti aliorumque mineralium fodinae, flumina, rivi, pascua omniaque iura, regalia et appertinentiae absque ulla reservatione cum omnimoda iurisdictione et superioritate supremoque dominio amodo in perpetuum ad regem Christianissimum coronamque Galliae pertineant et dictae coronae incorporata intelligantur absque Caesaris, Imperii domusque Austriacae vel cuiuscunque alterius contradictione, adeo ut nullus omnino Imperator aut familiae Austriacae princeps quicquam iuris aut potestatis in eis praememoratis partibus cis et ultra Rhenum sitis ullo unquam tempore praetendere vel usurpare possit aut debeat.  
   
  [§ 75 IPM # IPO] Sit tamen rex obligatus in eis omnibus et singulis locis catholicam conservare religionem, quemadmodum sub Austriacis principibus conservata fuit, omnesque quae durante hoc bello novitates irrepserunt, removere.  
   
  [§ 76 IPM # IPO] Quarto: Christianissimae maiestati eiusque in regno successoribus de consensu Imperatoris totiusque Imperii perpetuum ius sit tenendi praesidium in castro Philipsburg protectionis ergo, ad convenientem tamen numerum restrictum, qui vicinis iustam suspicionis causam praebere non possit, sumptibus duntaxat coronae Galliae sustentandum. Patere etiam debebit regi liber transitus per terras et aquas Imperii ad inducendos milites, commeatum et caetera omnia, quibus et quoties opus fuerit.  
   
  [§ 77 IPM # IPO] Rex tamen praeter protectionem, praesidium et transitum in dictum castrum Philipsburg nihil ulterius praetendet, sed ipsa proprietas, omnimoda iurisdictio, possessio omniaque emolumenta, fructus, accessiones, iura, regalia, servitutes, homines, subditi, vasalli et quidquid omnino antiquitus ibidem et in totius episcopatus Spirensis ecclesiarumque illi incorporatarum districtu episcopo et capitulo Spirensi competebat et competere poterat, eisdem inposterum quoque salva, integra et illaesa, excepto tamen iure protectionis, permaneant.  
   
  [§ 78 IPM # IPO] Imperator, Imperium et dominus archidux Oenipontanus Ferdinandus Carolus respective exolvunt ordines, magistratus, officiales et subditos singularum supradictarum ditionum ac locorum vinculis et sacramentis, quibus hucusque sibi domuique Austriacae obstricti fuerant, eosque ad subiectionem, obedientiam et fidelitatem regi regnoque Galliae praestandam remittunt obligantque atque ita coronam Galliae in plena iustaque eorum superioritate, proprietate et possessione constituunt renunciantes omnibus in ea iuribus ac praetensionibus ex nunc in perpetuum, idque pro se suisque posteris Imperator, dictus dominus archidux eiusque frater (quatenus praedicta cessio ad ipsos pertinet) peculiari diplomate tum ipsi confirmabunt, tum efficient, ut a rege Hispaniarum Catholico eadem quoque renunciatio in authentica forma extradatur, quod et Imperii totius nomine fiet, quo die subsignabitur praesens tractatus.  
   
  [§ 79 IPM # IPO] Ad maiorem supradictarum cessionum et alienationum validitatem Imperator et Imperium vigore praesentis transactionis expresse derogant omnibus et singulis praedecessorum Imperatorum Sacrique Romani Imperii decretis, constitutionibus, statutis et consuetudinibus etiam iuramento firmatis aut imposterum firmandis nominatimque capitulationi Caesareae, quatenus alienatio omnimoda bonorum et iurium Imperii prohibetur, simulque in perpetuum excludunt omnes exceptiones et restitutionis vias, quocunque tandem iure titulove fundari possent.  
   
  [§ 80 IPM # IPO] Conventum est insuper, ut praeter promissam hic inferius a Caesare et Imperii statibus ratihabitionem [vgl. § 111 IPM] in proximis quoque comitiis ex abundanti ratae sint supradictarum ditionum iuriumque abalienationes, ac proinde si in Caesarea capitulatione pactio vel in comitiis propositio deinceps fiat de occupatis distractisve Imperii bonis ac iuribus recuperandis, ea non complectatur aut complecti intelligatur res supraexpressas utpote ex communi ordinum sententia pro publica tranquillitate in alterius dominium legitime translatas, atque easdem in hunc finem ab Imperii matricula expungi placet.  
   
  [§ 81 IPM # IPO] Statim a restitutione Bensfeldae aequabuntur solo eiusdem oppidi munitiones nec non adiacentis fortalitii Rheinau sicuti quoque Tabernarum Alsatiae, castri Hohenbar et Neoburgi ad Rhenum, neque in praedictis locis ullus miles praesidiarius haberi poterit.  
   
  [§ 82 IPM # IPO] Magistratus et incolae dictae civitatis Tabernarum neutralitatem accurate servent pateatque illac regio militi, quoties postulatum fuerit, tutus ac liber transitus.
Nullae ad Rhenum munitiones in citeriori ripa extrui poterunt Basilea usque Philippiburgum neque ullo molimine deflecti aut interverti fluminis cursus ab una alterave parte.
 
   
  [§ 83 IPM # IPO] Quod ad aes alienum attinet, quo camera Ensishemiana gravata est, dominus archidux Ferdinandus Carolus recipiet in se cum ea parte provinciae, quam rex Christianissimus ipsi restituere debet, tertiam omnium debitorum partem sine distinctione, sive chirographaria sive hypothecaria sint, dummodo utraque sint in forma authentica et vel specialem hypothecam habeant sive in provincias cedendas sive in restituendas vel, si nullam habeant, in libellis rationariis receptorum ad cameram Ensisheimianam respondentium usque ad finem anni millesimi sexcentesimi trigesimi secundi [1632] agnita atque inter debita et credita illius recensita fuerint et pensitationum annuarum solutio dictae camerae incubuerit, eamque dissolvet regem pro tali quota indemnem penitus praestando.  
   
  [§ 84 IPM # IPO] Quae vero debita collegiis ordinum ex singulari per Austriacos principes cum ipsis in diaetis provincialibus inita conventione attributa aut ab ipsis ordinibus communi nomine contracta sunt iisque solvenda incumbunt, debet inter eos, qui in ditionem regis veniunt, atque illos, qui sub dominio domus Austriacae remanent, iniri conveniens distributio, ut unaquaeque pars sciat, quantum sibi aeris alieni dissolvendum restet.  
   
  [§ 85 IPM # IPO] Rex Christianissimus restituet domui Austriacae et in specie supradicto domino archiduci Ferdinando Carolo, primogenito quondam archiducis Leopoldi filio, quatuor civitates sylvestres Rheinfelden, Seckingen, Lauffenberg et Walshutum cum omnibus territoriis et balivatibus, villis, pagis, molendinis, sylvis, forestis, vasallis, subditis omnibusque appertinentiis cis et ultra Rhenum itemque comitatum Hawenstein, Sylvam Nigram totamque Superiorem et Inferiorem Brisgoviam et civitates in ea sitas antiquo iure ad domum Austriacam spectantes, scilicet Neuburg, Freyburg, Endingen, Kentzingen, Waldkirch, Villingen, Breunlingen cum omnibus territoriis, item cum omnibus monasteriis, abbatiis, praelaturis, praeposituris ordinumque equestrium commendatariis, cum omnibus balivatibus, baronatibus, castris, fortalitiis, comitibus, baronibus, nobilibus, vasallis, hominibus, subditis, fluminibus, rivis, forestis, sylvis omnibusque regaliis, iuribus, iurisdictionibus, feudis et patronatibus caeterisque omnibus et singulis ad sublime territorii ius patrimoniumque domus Austriacae in toto isto tractu antiquitus spectantibus, totam item Ortnaviam cum civitatibus Imperialibus Offenburg, Gengenbach et Zella ahm Harmersbach, quatenus scilicet praefecturae Ortnaviensi obnoxiae sunt, adeo ut nullus omnino rex Franciae quicquam iuris aut potestatis in his praememoratis partibus cis et ultra Rhenum sitis ullo unquam tempore praetendere aut usurpare possit aut debeat, ita tamen, ut Austriacis principibus praedicta restitutione nihil novi iuris acquiratur.
Libera sint in universum inter utriusque Rheni ripae et provinciarum utrimque adiacentium incolas commercia et commeatus. Inprimis vero libera sit Rheni navigatio, ac neutri parti permissum esto naves transeuntes, descendentes aut ascendentes, impedire, detinere, arrestare aut molestare quocunque praetextu, sola inspectione, quae ad perscrutandas aut visitandas merces fieri consuevit, excepta, nec etiam liceat nova et insolita vectigalia, pedagia, passagia, datia aut alias eiusmodi exactiones ad Rhenum imponere, sed utraque pars contenta maneat vectigalibus et datiis ordinariis ante hoc bellum sub Austriacorum gubernatione ibidem praestari solitis.
 
   
  [§ 86 IPM # IPO] Omnes vasalli, landsassii, subditi, cives, incolae, quicunque cis et ultra Rhenum domui Austriacae, sicut etiam illi, qui immediate Imperio subiecti erant vel alios Imperii ordines ut superiores recognoscunt, non obstante qualicunque confiscatione, translatione, donatione per quoscunque belli duces aut praefectos militiae Suedicae aut confoederatorum post occupatam provinciam facta perque regem Christianissimum ratificata aut proprio motu decreta, statim post publicatam pacem bonis suis immobilibus et stabilibus, sive corporalia sive incorporalia sint, villis, castris, oppidis, fundis, possessionibus restitui debent citra ullam exceptionem meliorationum, expensarum, sumptuum, compensationum, quas moderni possessores quomodolibet obiicere possent, et citra restitutionem mobilium et se moventium et fructuum perceptorum. Quod vero ad confiscationes rerum pondere, numero et mensura consistentium, exactiones, concussiones atque extorsiones intuitu belli factas attinet, earum repetitio ad amputandas lites utrimque penitus cassata et sublata esto.  
   
  [§ 87 IPM # IPO] Teneatur rex Christianissimus non solum episcopos Argentinensem et Basileensem cum civitate Argentinensi, sed etiam reliquos per utramque Alsatiam Romano Imperio immediate subiectos ordines, abbates Murbacensem et Luderensem, abbatissam Andlaviensem, Monasterium in valle Sancti Gregorii, Benedictini ordinis, Palatinos de Lutzelstein, comites et barones de Hanaw, Fleckenstein, Oberstein totiusque Inferioris Alsatiae nobilitatem, item praedictas decem civitates Imperiales, quae praefecturam Haganoensem agnoscunt, in ea libertate et possessione immedietatis erga Imperium Romanum, qua hactenus gavisae sunt, relinquere, ita ut nullam ulterius in eos regiam superioritatem praetendere possit, sed iis iuribus contentus maneat, quaecunque ad domum Austriacam spectabant et per hunc pacificationis tractatum coronae Galliae ceduntur, ita tamen, ut praesenti hac declaratione nihil detractum intelligatur de eo omni supremi dominii iure, quod supra [vgl. §§ 73-74, 78-80 IPM] concessum est.  
   
  [§ 88 IPM # IPO] Item rex Christianissimus pro recompensatione partium ipsi cessarum dicto domino archiduci Ferdinando Carolo solvi curabit tres milliones librarum Turonensium annis proxime sequentibus, scilicet 1649, [16]50 et [16]51 in festo Sancti Joannis Baptistae, quolibet anno tertiam partem, in moneta bona et proba Basileae ad manum domini archiducis eiusve deputatorum.  
   
  [§ 89 IPM # IPO] Praeter dictam pecuniae quantitatem rex Christianissimus tenebitur in se recipere duas tertias debitorum camerae Ensisheimianae sine distinctione, sive chyrographaria sive hypothecaria sint, dummodo utraque sint in forma authentica et vel specialem hypothecam habeant sive in provincias cedendas sive in restituendas vel, si nullam habeant, in libellis rationariis receptorum ad cameram Ensisheimianam respondentium usque ad finem anni 1632 agnita atque inter credita et debita illius recensita fuerint et pensitationum annuarum solutio dictae camerae incubuerit, easque dissolvet archiducem pro tali quota prorsus indemnem praestando, utque id aequius fiat, delegabuntur ab utraque parte commissarii statim a subscripto tractatu pacis, qui ante primae pensionis solutionem convenient, quaenam nomina utrique parti expungenda sint.  
   
  [§ 90 IPM # IPO] Curabit rex Christianissimus praefato domino archiduci bona fide absque ulla mora et retardatione restitui omnia et singula literaria documenta, cuiuscunque illa generis sint, quae terras eidem restituendas concernunt, quatenus quidem in cancellaria regiminis et camerae Ensisheimianae aut Brisaci vel etiam in custodia officialium oppidorum et arcium occupatarum reperiuntur.  
   
  [§ 91 IPM # IPO] Quod si talia documenta sint publica, quae cessas etiam terras pro indiviso concernunt, de his archiduci exempla authentica, quotiescunque requisierit, edentur.  


Übersetzungen
deutsch 1648 |  deutsch 1720 |  deutsch 1975 |  deutsch 1984 |  englisch 1710
französisch 1651 |  französisch 1684 |  spanisch 1750