Lateinischer Text des IPM (1648 Oktober 24)
 
  Kollationsvorlage:
Acta Pacis Westphalicae. Hrsg. von der Nordrhein-Westfälischen Akademie der Wissenschaften in Verbindung mit der Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte e.V. durch Konrad Repgen. Serie III Abteilung B: Verhandlungsakten. Band 1: Die Friedensverträge mit Frankreich und Schweden. 1: Urkunden. Bearb. von Antje Oschmann. Münster 1998, 29-33.
 
 
 

Vertragstext 1648

 
 

§§ 98 - 110 IPM

 
   
  [§ 98(1) IPM = Art. XVI,1 IPO, § 98(2) IPM # IPO] Simulatque vero instrumentum pacis a dominis plenipotentiariis et legatis subscriptum et signatum fuerit, cesset omnis hostilitas, et quae supra conventa sunt, utrinque e vestigio executioni mandentur, [§ 98(2) IPM] utque id melius et citius adimpleatur, sequenti post subscriptionem die publicatio pacis fiat more solenni et solito per compita civitatum Monasteriensis et Osnabrugensis, post acceptum tamen nuncium, quod subscriptio tractatus facta fuerit in utroque loco, statimque post publicationem factam diversi mittantur cursores ad duces exercituum, qui citatis equis simul iter conficiant, dictis ducibus significent conclusam esse pacem curentque, ut conventa inter ipsos duces die pax et cessatio hostilitatum in singulis exercitibus denuo publicetur omnibusque et singulis belli ministris et civitatum aut fortalitiorum gubernatoribus imperetur, ut ab omni hostilitatum genere imposterum abstineant, ita ut, si quid post dictam publicationem attentatum aut via facti mutatum fuerit, id quamprimum reparari et in pristinum statum restitui debeat.  
 
  [§ 99 IPM ~ Art. XVI,20 IPO] Conveniant inter se utriusque partis plenipotentiarii intra tempus conclusae et ratificandae pacis de modo, tempore et securitate restitutionis locorum et exauctorationis militiae, ita ut utraque pars secura esse possit omnia, quae conventa fuerint, sincere adimpletum iri.  
 
  [§ 100 IPM = Art. XVI,2 IPO] Imprimis quidem Imperator per universum Imperium edicta promulget et serio mandet eis, qui hisce pactis et hac pacificatione ad aliquid restituendum vel praestandum obligantur, ut sine tergiversatione et noxa intra tempus conclusae et ratificandae pacis praestent et exequantur transacta, iniungendo tam directoribus (außschreibenden fürsten) quam praefectis militiae circularis (cräiß-obristen) , ut ad requisitionem restituendorum iuxta ordinem executionis et haec pacta restitutionem cuiusque promoveant et perficiant.
Inseratur etiam edictis clausula, ut quia circuli directores (die außschreibende fürsten) aut praefecti militiae circularis (creyß obristen) in causa vel restitutione propria minus idonei executioni esse censentur, hoc in casu, itemque si directores vel praefectum militiae circularis repudiare commissionem contingat, vicini circuli directores aut praefecti militiae circularis eodem executionis munere etiam in alios circulos ad restituendorum requisitionem fungi debeant.
 
 
  [§ 101 IPM = Art. XVI,3-4 IPO] Quod si etiam restituendorum aliquis Caesareanos commissarios ad alicuius restitutionis, praestationis vel executionis actum necessarios censuerit, quod ipsorum optioni relinquitur, etiam illi sine mora dentur. Quo casu ut rerum transactarum effectus tanto minus impediatur, tam restituentibus quam restituendis liceat statim conclusa et subscripta pacificatione binos aut trinos utrimque nominare commissarios, e quibus Caesarea maiestas unum a restituendo, alterum a restituente nominatum, pares tamen numero ex utraque religione eligat, quibus iniungatur, ut omnia, quae vigore huius transactionis oportet, absque mora exequantur. Sin autem restituentes commissarios nominare neglexerint, Caesarea maiestas ex iis, quos restituendus nominaverit, unum deliget aliumque pro suo arbitrio, observata tamen utrobique diversae religioni addictorum paritate, adiunget, quibus commissionem executionis demandabit non obstantibus exceptionibus in contrarium factis. Ipsi deinde restituendi mox a conclusione pacis de transactorum tenore notum faciant interessatis aliquid restituturis.  
 
  [§ 102 IPM = Art. XVI,5 IPO] Omnes denique et singuli, sive status sive communitates sive privati, sive clerici sive seculares, qui vigore huius transactionis eiusdemque regularum generalium vel specialis expressaeque alicuius dispositionis ad restituendum, cedendum, dandum, faciendum aut aliud quid praestandum obstricti sunt, teneantur statim post promulgata Caesarea edicta et factam restituendi notificationem sine omni tergiversatione vel oppositione clausulae salvatoriae sive generalis sive specialis alicuius supra in amnistia [vgl. §§ 2-46 IPM] positae aut quacunque alia exceptione itemque sine noxa aliqua omnia, ad quae obligantur, restituere, cedere, dare, facere et praestare.  
 
  [§ 103 IPM = Art. XVI,6 IPO] Nec directorum et praefectorum circularis militiae aut commissariorum executioni quisquam sive status sive miles, praesertim praesidiarius, sive quilibet alius sese opponat, sed potius executoribus assistant, liberumque sit dictis executoribus contra eos, qui executionem quovis modo impedire conantur, suis vel etiam restituendorum viribus uti.  
 
  [§ 104 IPM = Art. XVI,7 IPO] Deinde omnes et singuli utriusque partis captivi sine discrimine sagi vel togae eo modo, quo inter exercituum duces cum Caesareae maiestatis approbatione conventum est vel adhuc convenietur, liberi dimittantur.  
 
  [§ 105 IPM ± Art. XVI,13 IPO] Restitutione ex capite amnistiae et gravaminum [vgl. §§ 2-46 und § 47 IPM] facta, liberatis captivis et ratihabitionibus commutatis omnia utriusque partis militaria praesidia, sive Imperatoris eiusque sociorum et foederatorum sive regis Christianissimi et landgraviae Hassiae eorumque foederatorum et adhaerentium aliove quocunque nomine imposita fuerint, ex civitatibus Imperii ac omnibus aliis locis restituendis sine exceptionibus, mora, damno et noxa pari passu educantur.  
 
  [§ 106(1) IPM ± Art. XVI,14(1) IPO, § 106(2) IPM # IPO] Loca ipsa, civitates, urbes, oppida, arces, castella, fortalitia, tam quae per regnum Bohemiae aliasque terras Imperatoris domusque Austriacae haereditarias quam caeteros Imperii circulos a partibus belligerantium supradictis occupata et retenta vel per armistitii unius vel alterius partis vel quemcunque alium modum concessa sunt, prioribus et legitimis suis possessoribus et dominis, sive mediati sive immediati Imperii status sint, tam ecclesiasticis quam secularibus, comprehensa libera Imperii nobilitate, absque mora restituantur liberaeque eorum dispositioni sive de iure et consuetudine sive vigore praesentis transactionis competenti permittantur non obstantibus ullis donationibus, infeudationibus, concessionibus (nisi ultro et spontanea status alicuius voluntate alicui factae sint vel fuerint), obligationibus pro redimendis captivis aut avertendis devastationibus incendiisque datis aut aliis quibuscunque titulis in priorum legitimorum dominorum possessorumve praeiudicium acquisitis, cessantibus etiam pactis et foederibus aut quibuscunque aliis exceptionibus praedictae restitutioni adversantibus, quae omnia pro nullis haberi debent, salvis tamen iis, quae et quatenus in praecedentibus articulis circa satisfactionem sacrae maiestatis Christianissimae [vgl. §§ 69-91 IPM] ut et quibusdam Imperii electoribus et principibus [vgl. §§ 8-35, 48-60 IPM] factis concessionibus et aequivalentibus compensationibus aliter excepta et disposita sunt.
Nec mentio regis Catholici [vgl. Art. I IPO und Art. XVII,10 IPO] et nominatio ducis Lotharingiae [vgl. Art. XVII,10 IPO] in instrumento Caesareo-Suedico facta, minus praedicatum landgravii Alsatiae Imperatori attributum [vgl. die Präambel des IPO sowie die kaiserlichen Titulaturen in den Vollmachten der kaiserlichen und schwedischen Gesandten, Text: APW III B 1/1, 160 Z. 3, 160 Z. 14, 162 Z. 7, 162 Z. 16] Christianissimo regi ullum praeiudicium afferant, nec ea, quae circa satisfactionem militiae Suecicae [vgl. Art. XVI,8-10 und 12 IPO] conventa sunt, ullum respectu suae maiestatis sortiantur effectum.
 
 
  [§ 107 IPM ± Art. XVI,14(2) IPO] Atque haec restitutio locorum occupatorum tam a Caesarea maiestate quam a rege Christianissimo et utriusque sociis, foederatis et adhaerentibus fiat reciproce et bona fide.  
 
  [§ 108 IPM = Art. XVI,15-16 IPO] Restituantur etiam archiva et documenta literaria aliaque mobilia ut et tormenta bellica, quae in dictis locis tempore occupationis reperta sunt et adhuc ibi salva reperiuntur. Quae vero post occupationem aliunde eo invecta sunt, sive in praeliis capta sive ad usum et custodiam eo per occupantes illata fuerunt, una cum annexis ut et bellico apparatu iisdem quoque secum exportare et avehere liceat.
Teneantur subditi cuiusque loci decedentibus praesidiis et militibus currus, equos et naves cum necessario victu pro omnibus necessariis avehendis ad loca in Imperio destinata absque pretio subministrare; quos currus, equos et naves restituere debent praefecti praesidiorum militumque hoc modo discedentium sine dolo et fraude. Liberent etiam statuum subditi se invicem ab hoc onere vecturae de uno territorio in aliud, donec ad loca in Imperio destinata pervenerint. Nec praesidiorum aut aliis militiae praefectis aut officialibus liceat subditos eorumque currus, equos, naves et similia eorum usibus commodata, omnia vel singula, extra dominorum suorum, multo minus Imperii fines secum trahere, eoque nomine obsidibus cavere teneantur.
 
 
  [§ 109 IPM = Art. XVI,17-18 IPO] Reddita vero, sive maritima sive limitanea sive mediterranea fuerint, dicta loca ab ulterioribus omnibus durantibus hisce bellorum motibus introductis praesidiis perpetuo posthac libera sunto et dominorum suorum (salvo de caetero cuiusque iure) liberae dispositioni relinquantur.
Nulli autem civitati vel nunc vel in futurum ullo praeiudicio damnove cedat, quod ab alterutra parte belligerantium occupata et insessa fuerat, sed omnes et singulae cum omnibus et singulis civibus et incolis tam universalis amnistiae quam caeteris huius pacificationis beneficiis gaudeant iisque de caetero omnia sua iura et privilegia in sacris et profanis, quae ante hos motus habuerunt, sarta tectaque maneant, salvis tamen iuribus superioritatis cum inde dependentibus pro singulis quarumcunque dominis.
 
 
  [§ 110 IPM = Art. XVI,19 IPO] Denique omnium belligerantium in Imperio partium copiae et exercitus dimittantur et exauctorentur, eo tantum numero in suos cuiusque proprios status traducto, quem quaeque pars pro sua securitate iudicaverit necessarium.  

  Copyright © Aschendorff/Münster; Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte