Lateinischer Text des IPO (1648 Oktober 24)
 
  Kollationsvorlage:
Acta Pacis Westphalicae. Hrsg. von der Nordrhein-Westfälischen Akademie der Wissenschaften in Verbindung mit der Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte e.V. durch Konrad Repgen. Serie III Abteilung B: Verhandlungsakten. Band 1: Die Friedensverträge mit Frankreich und Schweden. 1: Urkunden. Bearb. von Antje Oschmann. Münster 1998, 100-110.
 
 
 

Treaty 1648

 
 

Article IV IPO

 
   
  [Art. IV,1 IPO = § 7 IPM] Et quamvis ex hac praecedenti regula generali facile diiudicari possit, qui et quatenus restituendi sint, tamen ad instantiam aliquorum de quibusdam gravioris momenti causis prout sequitur specialiter mentionem fieri placuit, ita tamen, ut qui expresse non nominati vel expuncti sunt, propterea pro omissis vel exclusis non habeantur.  
   
  [Art. IV,2 IPO ± § 10 IPM] Ante omnia vero causam Palatinam conventus Osnabrugensis et Monasteriensis eo deduxit, ut ea de re iam diu mota lis dirempta sit modo sequenti:  
   
  [Art. IV,3 IPO = § 11 IPM] Et primo quidem quod attinet domum Bavaricam, dignitas electoralis, quam electores Palatini antehac habuerunt, cum omnibus regaliis, officiis, praecedentiis, insigniis et iuribus quibuscunque ad hanc dignitatem spectantibus nullo prorsus excepto ut et Palatinatus Superior totus una cum comitatu Cham cum omnibus eorum appertinentiis, regaliis ac iuribus sicut hactenus ita et imposterum maneant penes dominum Maximilianum, comitem Palatinum Rheni, Bavariae ducem eiusque liberos totamque lineam Guilhelmianam, quamdiu masculi ex ea superstites fuerint.  
   
  [Art. IV,4 IPO = § 12 IPM] Vicissim dominus elector Bavariae pro se, haeredibus ac successoribus suis totaliter renunciet debito tredecim millionum omnique praetensioni in Austriam Superiorem et statim a publicata pace omnia instrumenta desuper obtenta Caesareae maiestati ad cassandum et annullandum extradat.  
   
  [Art. IV,5 IPO = § 13 IPM] Quod ad domum Palatinam attinet, Imperator cum Imperio publicae tranquillitatis causa consentit, ut vigore praesentis conventionis institutus sit electoratus octavus, quo dominus Carolus Ludovicus comes Palatinus Rheni eiusque haeredes et agnati totius lineae Rudolphinae iuxta ordinem succedendi in aurea bulla expressum deinceps fruantur. Nihil tamen iuris praeter simultaneam investituram ipsi domino Carolo Ludovico aut eius successoribus ad ea, quae cum dignitate electorali domino electori Bavariae totique lineae Guilhelmianae attributa sunt, competat.  
   
  [Art. IV,6 IPO = § 14 IPM] Deinde ut Inferior Palatinatus totus cum omnibus et singulis ecclesiasticis et secularibus bonis iuribusque et appertinentiis, quibus ante motus Bohemicos electores principesque Palatini gavisi sunt, omnibusque documentis, regestis, rationariis et caeteris actis huc spectantibus eidem plenarie restituantur cassatis iis quae in contrarium acta sunt, idque autoritate Caesarea effectum iri, ut neque rex Catholicus neque ullus alius, qui exinde aliquid tenet, se huic restitutioni ullo modo opponat.  
   
  [Art. IV,7 IPO = § 15 IPM] Cum autem certae quaedam praefecturae Stradae Montanae antiquitus ad electorem Moguntinensem pertinentes anno demum millesimo quadringentesimo sexagesimo tertio [1463] pro certa pecuniae summa Palatinis cum pacto perpetuae reluitionis impigneratae fuerint, ideo conventum est, ut hae praefecturae penes modernum dominum electorem Moguntinensem eiusque in archiepiscopatu Moguntinensi successores permaneant, dummodo pretium pignerationis sponte oblatum infra terminum executioni conclusae pacis praefixum [vgl. Art. XVI,2 IPO] parata pecunia exsolvat caeterisque, ad quae iuxta tenorem literarum oppignerationis tenetur, satisfaciat.  
   
  [Art. IV,8 IPO = § 16 IPM] Electori quoque Trevirensi tanquam episcopo Spirensi, episcopo item Wormatiensi iura, quae praetendunt in bona quaedam ecclesiastica intra Palatinatus Inferioris territorium sita, coram competenti iudice prosequi liberum esto, nisi de his inter utrumque principem amice conveniatur.  
   
  [Art. IV,9 IPO = § 17 IPM] Quod si vero contigerit lineam Guilhelmianam masculinam prorsus deficere superstite Palatina, non modo Palatinatus Superior, sed etiam dignitas electoralis, quae penes Bavariae duces fuit, ad eosdem superstites Palatinos interim simultanea investitura gavisuros redeat octavo tunc electoratu prorsus expungendo; ita tamen Palatinatus Superior hoc casu ad Palatinos superstites redeat, ut haeredibus allodialibus electoris Bavariae actiones et beneficia, quae ipsis ibidem de iure competunt, reservata maneant.  
   
  [Art. IV,10 IPO = § 18 IPM] Pacta quoque gentilitia inter domum electoralem Heidelbergensem et Neoburgicam a prioribus Imperatoribus super electorali successione confirmata ut et totius lineae Rudolphinae iura, quatenus huic dispositioni contraria non sunt, salva rataque maneant.  
   
  [Art. IV,11 IPO = § 19 IPM] Ad haec, si quae feuda Juliacensia aperta esse competenti via iuris evictum fuerit, ea Palatinis evacuentur.  
   
  [Art. IV,12 IPO = § 20 IPM] Praeterea ut dictus dominus Carolus Ludovicus aliquatenus liberetur onere prospiciendi fratribus de appennagio, Caesarea maiestas ordinabit, ut dictis suis fratribus quadringenta Imperialium thalerorum millia [400.000] intra quadriennium ab initio anni venturi millesimi sexcentesimi quadragesimi noni [1649] numerandum expendantur singulisque annis centena millia [100.000] solvantur una cum annuo censu quinque de centum computatis.  
   
  [Art. IV,13 IPO = § 21 IPM] Deinde tota domus Palatina cum omnibus et singulis, qui ei quocunque modo addicti sunt aut fuerunt, praecipue vero ministri, qui ei in hoc conventu aut alias operam suam navarunt, ut et omnes Palatinatus exules fruantur amnestia generali supra descripta [vgl. Art. II IPO], pari cum caeteris in ea comprehensis iure et hac transactione singulariter in puncto gravaminum [vgl. Art. V und VII IPO] plenissime.  
   
  [Art. IV,14 IPO = § 22 IPM] Vicissim dominus Carolus Ludovicus cum fratribus Caesareae maiestati obedientiam et fidelitatem sicut caeteri electores principesque Imperii praestet, ac insuper Palatinatui Superiori pro se et haeredibus suis tum ipse tum eius fratres, donec ex linea Guilhelmiana haeredes legitimi et masculi superfuerint, renuncient.  
   
  [Art. IV,15 IPO = § 23 IPM] Cum autem de eiusdem principis viduae matri sororibusque praestando victalitio et dote constituenda mentio iniiceretur, pro benevolo sacrae Caesareae maiestatis in domum Palatinam affectu promissum est dictae viduae matri pro victalitio semel pro semper viginti thalerorum Imperialium millia [20.000], singulis autem sororibus dicti domini Caroli, quando nuptum elocatae fuerint, dena thalerorum Imperialium millia [10.000] nomine suae maiestatis exsolutum iri. De reliquo vero ipsis idem princeps Carolus Ludovicus satisfacere teneatur.  
   
  [Art. IV,16 IPO = § 24 IPM] Comites in Leiningen et Daxburg saepedictus dominus Carolus Ludovicus eiusque successores in Palatinatu Inferiori nulla in re turbet, sed iure suo a multis retro seculis obtento et a Caesaribus confirmato quiete ac pacifice uti frui permittat.  
   
  [Art. IV,17 IPO = § 25 IPM] Liberam Imperii nobilitatem per Franconiam, Sueviam et tractum Rheni cum districtibus appertinentibus in suo statu immediato inviolate relinquat.  
   
  [Art. IV,18 IPO = § 26 IPM] Feuda etiam ab Imperatore in baronem Gerardum de Waldenburg dictum Schenckherrn , Nicolaum Georgium Reigersberger, cancellarium Moguntinum, et Heinricum Brömbser, baronem de Rüdesheim, item ab electore Bavariae in baronem Joannem Adolphum Wolff dictum Metternich collata rata maneant. Teneantur tamen eiusmodi vasalli domino Carolo Ludovico velut domino directo eiusque successoribus iuramentum fidelitatis praestare atque ab eodem feudorum suorum renovationem petere.  
   
  [Art. IV,19 IPO = § 27 IPM] Augustanae confessionis consortibus, qui in possessione templorum fuerant, interque eos civibus et incolis Oppenheimensibus, servetur status ecclesiasticus anni millesimi sexcentesimi vigesimi quarti [1624], caeterisque id desideraturis Augustanae confessionis exercitium tam publice in templis ad statas horas quam privatim in aedibus propriis aut alienis ei rei destinatis per suos aut vicinos verbi divini ministros peragere liberum esto.  
   
  [Art. IV,20 IPO ← § 28 IPM] Princeps Ludovicus Philippus comes Palatinus Rheni recuperet omnes ditiones, dignitates et iura in sacris et profanis, quae ipsi a maioribus ex successione et divisione ante tumultus bellicos obvenerunt.  
   
  [Art. IV,21 IPO ← § 28 IPM] Princeps Fridericus comes Palatinus Rheni quartam partem vectigalis Wiltzbacensis, coenobium quoque Hornbach cum pertinentiis et quicquid iuris parens eius antehac ibidem habuit ac possedit, recipiat et respective retineat.  
   
  [Art. IV,22 IPO ← § 28 IPM] Princeps Leopoldus Ludovicus comes Palatinus Rheni restituatur penitus in comitatum Veldentz ad Mosellam tam in ecclesiasticis quam politicis contra omnia hactenus attentata in eum, quo anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto [1624] ipsius parens fuit, statum.  
   
  [Art. IV,23 IPO = § 29 IPM] Controversia, quae vertitur inter episcopos respective Bambergensem et Herbipolensem ac marchiones Brandenburgicos, Culmbachi et Onoltsbachi, de castro, oppido, praefectura et monasterio Kitzingen in Franconia ad Moenum, aut amicabili compositione aut summario iuris processu terminetur intra biennium sub poena perdendae praetensionis imponenda tergiversanti; interim dictis dominis marchionibus restituatur nihilominus fortalitium Wilzburg in eum statum, qui tempore traditionis descriptus fuit, ex conventione et promisso.  
   
  [Art. IV,24 IPO ← § 31(2) IPM] Domus Würtenbergica maneat quiete in recuperata possessione dynastiarum Weinsberg, Neustadt et Meckmüle. Restituatur etiam in omnia et singula secularia atque ecclesiastica bona et iura ante hos motus ubicunque possessa interque illa specialiter in dynastias Blaubeuren, Achalm et Stauffen cum pertinentiis et sub praetextu pertinentium ad eas occupatis bonis, cumprimis civitate et territorio Göppingensi atque pago Pflumeren, reditibus universitati Tübingensi pie fundatis. Recipiat etiam dynastias Heidenheim et Oberkirch itemque civitates Balingen, Tuttlingen, Ebingen et Rosenfeld nec non arcem et pagum Neidlingen cum pertinentiis, tum Hohentwiel, Hohenasberg, Hohenaurach, Hohen-Tübingen, Albeck, Hornbergk, Schiltack cum civitate Schorndorff. Restitutio etiam fiat in ecclesias collegiatas Stuttgard, Tübingen, Hernberg, Göppingen, Backnang nec non in abbatias, praeposituras atque monasteria Bebenhausen, Maulbron, Anhausen, Lorch, Adelberg, Denckendorff, Hirschau, Blaubeuren, Herprechtingen, Murhard, Albersbach, Königsbrunn, Herrenalb, Divi Georgii, Reichenbach, Pfullingen et Lichtenstern sive Marien-Cron et similia cum omnibus documentis ablatis, salvis tamen et reservatis domus Austriacae nec non Wurttenbergicae in supradictas dynastias Blaubeuren, Achalm et Stauffen praetensis iuribus, actionibus, exceptionibus et remediis atque beneficiis iuris quibuscunque.  
   
  [Art. IV,25 IPO ~ § 32 IPM] Principes quoque Würtenbergici lineae Mompelgardensis restituantur in omnes suas ditiones in Alsatia vel ubicunque sitas et nominatim in duo feuda Burgundica Clerval et Passavant et ab utraque parte redintegrentur in eum statum, iura, praerogativas ac in specie ad eam immedietatem erga Romanum Imperium, qua ante initium horum bellorum gavisi sunt et qua caeteri Imperii principes ac status gaudent vel gaudere debent.  
   
  [Art. IV,26 IPO = § 33 IPM] De causa Badensi hoc modo conventum est:
Fridericus marchio Badensis et Hachbergensis eiusque filii et haeredes cum omnibus, qui iisdem quocunque modo inservierunt aut adhucdum inserviunt, cuiuscunque nominis aut conditionis sint, gaudeant et fruantur supra articulo 2. et 3. [vgl. Art. II und III IPO] descripta amnestia cum omnibus suis clausulis et beneficiis eiusque vigore restituantur plenissime in eum statum in sacris et profanis, in quo ante exortos Bohemiae motus fuit dominus Georgius Fridericus, marchio Badensis et Hachbergensis, quoad Marchionatum Inferiorem Badensem, qui vulgo sub appellatione Baden-Durlach venit, itemque quoad marchionatum Hachbergensem, tum etiam quoad ditiones Röttelen, Badenweiler et Sausenberg, non obstantibus sed annullatis quibuscunque interim in contrarium factis mutationibus.
Deinde restituantur marchioni Friderico praefecturae Stain et Renchingen absque onere aeris alieni interea temporis a marchione Guilhelmo contracti, ratione fructuum, interesse aut sumptuum per transactionem Ettlingae anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo nono [1629] initam dicto Guilhelmo marchioni Badensi cessae cum omnibus iuribus, documentis literariis aliisque pertinentiis, ita ut tota illa actio sumptuum ac fructuum perceptorum et percipiendorum cum omni damno et interesse a tempore primae occupationis numerando sublata et penitus extincta sit. Annua quoque pensitatio ex Marchionatu Inferiori Marchionatui Superiori pendi solita virtute praesentium penitus sublata, annullata et annihilata sit, nec eo nomine quicquam vel de praeterito vel de futuro imposterum unquam praetendatur vel exigatur.
Alternetur etiam imposterum inter utramque lineam Badensem, Inferioris scilicet et Superioris Marchionatus Badensis, praecedentia et sessio in comitiis et circuli Suevici aliisque universalibus vel particularibus Imperii aut quibuscunque conventibus, pro nunc tamen eadem praecedentia penes marchionem Fridericum, dum superstes erit, permanente.
 
   
  [Art. IV,27 IPO = § 34 IPM] De baronatu Hohengeroltseck conventum est, ut si domina principissa Badensis praetensa sua iura in dicto baronatu documentis authenticis sufficienter probaverit, restitutio statim post latam desuper sententiam fiat cum omni causa omnique iure vigore documentorum competenti. Cognitio autem haec finiatur a die publicatae pacis infra biennium. Nullae denique actiones, transactiones vel exceptiones generales vel speciales clausulae in hoc instrumento pacis comprehensae (quibus omnibus per expressum et in perpetuum vigore huius derogatum sit) ab una vel altera parte ullo unquam tempore contra hanc specialem conventionem allegentur vel admittantur.  
   
  [Art. IV,28 IPO ← § 35 IPM] Dux de Croy gaudeat effectu generalis amnestiae, neque protectio regis Christianissimi sit ei fraudi dignitatis, privilegiorum, honorum, bonorum aut ullo alio respectu. Quiete quoque possideat eam dominii Vinstingen partem, quam maiores sui possederunt, prout nunc a domina matre sua dotalitii nomine possidetur, iuribus Imperii quoad dictum dominium Vinstingen in eo statu, quo fuerunt ante hos motus, salvis permanentibus.  
   
  [Art. IV,29 IPO ← § 35 IPM] Quod controversiam Nassau-Sigen contra Nassau-Sigen attinet, cum res haec per commissionem Caesaream anno 1643 ad amicabilem compositionem sit remissa, reassumatur eiusmodi commissio et tota lis vel amicabili compositione vel iuridica sententia coram competenti iudice decidatur, comite Johanne Mauritio de Nassau eiusque fratribus absque ulla turbatione, pro suis quotis duntaxat, in apprehensa possessione manentibus.  
   
  [Art. IV,30 IPO ← § 35 IPM] Comitibus Nassau-Saraepontanis restituantur omnes eorum comitatus, dynastiae, territoria, homines et bona ecclesiastica et secularia, feudalia et allodialia, nominatim vero comitatus Saraepontanus et Sarwerdanus integri cum omni causa, ut et fortalitium Homburg cum tormentis bellicis mobilibusque ibi repertis, salvis utrinque respective tam ratione anno 1629, 7. Julii, per sententiam adiudicatorum in revisorio quam aliis, etiam de illatis damnis, competentibus iuribus, actionibus, exceptionibus et beneficiis iuris iuxta leges Imperii determinandis, nisi partes potius ament amica transactione rem componi, salvo etiam iure, quod comitibus de Leiningen-Daxburg in dicto comitatu Sarwerdano competere potest.  
   
  [Art. IV,31 IPO ← § 35 IPM] Domus Hanovica restituatur in praefecturas Bobenhausen, Bischoffsheim am Steg et Wilstadt.  
   
  [Art. IV,32 IPO ← § 35 IPM] Johannes Albertus comes Solmensis in quadrantem oppidi Butzbacensis et quatuor pagos adiacentes restituatur.  
   
  [Art. IV,33 IPO ← § 35 IPM] Itemque restituatur domus Solms-Hohensolms in omnia bona et iura sibi anno etc. 1637 adempta, non obstante transactione desuper cum domino Georgio, landgravio Hassiae, postea facta.  
   
  [Art. IV,34 IPO ← § 35 IPM] Comites de Isenburg gaudeant amnestia generali supra articulo 2. et 3. [vgl. Art. II und III IPO] descripta, salvis tamen iuribus domino Georgio, landgravio Hassiae, vel cuivis tertio contra eosdem ut et contra comites de Hohensolms competentibus.  
   
  [Art. IV,35 IPO ← § 35 IPM] Rheingravii in suas praefecturas Troneck et Wildenburg itemque dynastiam Mörchingen cum pertinentiis et caetera omnia iura a vicinis usurpata restituantur.  
   
  [Art. IV,36 IPO ← § 35 IPM] Vidua domini Ernesti comitis Sainensis restituatur in eam possessionem arcis, oppidi et praefecturae Hachenburg cum pertinentiis ut et pagi Bendorff, in qua fuit ante destitutionem, salvo tamen iure cuiusvis.  
   
  [Art. IV,37 IPO ← § 35 IPM] Castrum et comitatus Falckenstein restituatur ei, cui de iure competit. Quicquid etiam iuris comitibus de Rasseburg cognominatis Löwenhaupt in praefecturam Bretzenhaim, feudum archiepiscopatus Coloniensis, nec non baronatum Reipoltskirch in districtu Hundsrück sita competit, id eis cum omnibus iuribus et appertinentiis salvum sit.  
   
  [Art. IV,38 IPO ← § 35 IPM] Restituatur etiam domus Waldeck in possessionem vel quasi omnium iurium in dynastia Didinghausen et pagis Nordernau, Lichtenschaid, Defeld et Niederschleidern, prout illis anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto [1624] gavisa est.  
   
  [Art. IV,39 IPO ← § 35 IPM] Joachimus Ernestus comes Öttingensis in omnia ecclesiastica et secularia, quae pater ipsius Ludovicus Eberhardus ante hos motus possidebat, restituatur.  
   
  [Art. IV,40 IPO ← § 35 IPM] Item domus Hohenloica in omnia ipsi ablata, praecipue dynastiam Weickersheim, itemque in coenobium Scheftershaim absque omni exceptione, imprimis retentionis, restituatur.  
   
  [Art. IV,41 IPO ← § 35 IPM] Fridericus Ludovicus comes de Löwenstain et Werthaim in omnes suos comitatus et dynastias, quae tempore huius belli sequestratae, confiscatae aliisque cessae fuerunt, in politicis et ecclesiasticis restituatur.  
   
  [Art. IV,42 IPO ← § 35 IPM] Ferdinandus Carolus comes de Löwenstain et Werthaim in omne id, quod defunctis eius agnatis Georgio Ludovico et Johanni Casimiro sequestratum, confiscatum aliisque cessum est, in politicis et ecclesiasticis restituatur, salvis tamen iis bonis et iuribus, quae Marcae Christianae, filiae dicti Georgii Ludovici de Löwenstain, ex haereditate paterna et materna competunt, in quae plenarie restituatur, pariter etiam vidua Johannis Casimiri de Löwenstain in sua bona dotalitia et hypothecata, reservato iure, si quod in supradicta competit comiti Friderico Ludovico, vel amicabili compositione vel legitimo processu prosequendo.  
   
  [Art. IV,43 IPO ← § 35 IPM] Domus Erbacensis, imprimis comitis Georgii Alberti haeredes, in castrum Breubergicum omniaque eius iura ipsis cum domino comite Löwenstainensi communia tam quoad praesidium eiusdemque directionem quam caetera civilia iura restituantur.  
   
  [Art. IV,44 IPO ← § 35 IPM] Vidua et haeredes comitis a Brandenstein restituantur in omnia ex causa belli ademta bona et iura.  
   
  [Art. IV,45 IPO ← § 35 IPM] Baro Paulus Kevenhüller cum nepotibus ex fratre, haeredes cancellarii Löffleri, Marci Conradi a Rhelingen liberi et haeredes, item Hieronymus a Rhelingen una cum uxore nec non Marcus Anthonius a Rhelingen, quisque in omnia sibi per confiscationem ademta plenarie restituti sunto.  
   
  [Art. IV,46 IPO = § 36 IPM] Contractus, permutationes, transactiones, obligationes et instrumenta debiti vi metuve seu statibus seu subditis illicite extorta, prout in specie queruntur Spira, Weissenburgum ad Rhenum, Landavia, Reutlinga, Heilbrunna aliique, ut et redemptae cessaeque actiones abolitae atque ita annullatae sunto, ut ullum iudicium actionemve eo nomine intentare minime liceat. Quod si vero debitores instrumenta crediti vi metuve creditoribus extorserint, ea omnia restituantur actionibus desuper salvis.  
   
  [Art. IV,47-48 IPO = § 37(1)-(2) IPM] Debita, sive emptionis, venditionis, annuorum redituum sive alio nomine vocentur, si ab una alterave belligerantium parte in odium creditorum violenter extorta sint, contra debitores veram violentiam et realem solutionem intercessisse allegantes et se ad probandum offerentes nulli processus executivi decernantur nisi his exceptionibus praevia plenaria causae cognitione decisis, processu desuper instituto a pacis publicatione infra biennium finiendo sub poena perpetui silentii contumacibus debitoribus imponenda. Processus autem hactenus eo nomine contra ipsos decreti una cum transactionibus et promissionibus pro futura creditorum restitutione factis tollantur et enerventur, salvis tamen iis pecuniarum summis, quae flagrante bello pro aliis ad avertenda maiora eorum pericula et damna bono animo et intentione erogatae sunt.  
   
  [Art. IV,49 IPO = § 38 IPM] Sententiae tempore belli de rebus mere secularibus pronunciatae, nisi processus vitium et defectus manifeste pateat vel in continenti demonstrari possit, non quidem omnino sint nullae, ab effectu tamen rei iudicatae suspendantur, donec acta iudicialia (si alterutra pars intra semestre ab inita pace spatium petiverit revisionem) in iudicio competenti modo ordinario vel extraordinario in Imperio usitato revideantur et aequabili iure ponderentur, atque ita dictae sententiae vel confirmentur vel emendentur vel, si nulliter latae sint, plane rescindantur.  
   
  [Art. IV,50 IPO = § 39 IPM] Si quae etiam feuda regalia vel privata ab anno millesimo sexcentesimo decimo octavo [1618] non fuerant renovata nec interim eorum nomine praestita servitia, nemini id fraudi esto, sed tempus repetendae investiturae a die factae pacis cedere incipiat.  
   
  [Art. IV,51 IPO = § 40 IPM] Tandem omnes et singuli tam bellici officiales militesque quam consiliarii et ministri togati, civiles et ecclesiastici, quocunque nomine aut conditione censentur, qui uni alterive parti earundemve foederatis aut adhaerentibus toga vel sago militarunt, a summo ad infimum, ab infimo ad summum absque ullo discrimine vel exceptione cum uxoribus, liberis, haeredibus, successoribus, servitoribus quoad personas et bona in eum vitae, famae, honoris, conscientiae, libertatis, iurium ac privilegiorum statum, quo ante dictos motus gavisi sunt aut iure gaudere potuerunt, utrinque restituti sunto, nec eorum personis aut bonis ullum creator praeiudicium, ullave actio vel accusatio intentator, multo minus ulla poena damnumve quocunque praetextu irrogator. Et haec quidem omnia quoad illos, qui Caesareae maiestatis et domus Austriacae subditi et vasalli non sunt, plenissimum effectum habeant.  
   
  [Art. IV,52 IPO = § 41 IPM] Qui vero subditi et vasalli haereditarii Imperatoris et domus Austriacae sunt, eadem gaudeant amnestia quoad personas, vitam, famam et honores habeantque securum reditum in pristinam patriam, ita tamen, ut se teneantur accommodare legibus patriis regnorum et provinciarum.  
   
  [Art. IV,53 IPO ± § 42 IPM] Quantum autem eorundem bona concernit, si ea, antequam in coronae Sueciae Galliaeve partes transierunt, confiscatione aut alio modo amissa fuere, etsi plenipotentiarii Suedici diu multumque institerant, ut iis etiam illa restituerentur, tamen cum sacrae Caesareae maiestati hac in re ab aliis nihil praescribi nec ob Caesareanorum constantem contradictionem aliter transigi potuerit ordinibusque Imperii eapropter bellum continuari e re Imperii non fuerit visum, porro quoque amissa sunto ac modernis possessoribus permanento.  
   
  [Art. IV,54 IPO ± § 43 IPM] Illa vero bona, quae ipsis post ob eam causam, quod pro Suecis aut Gallis contra Caesarem domumque Austriacam arma sumpsissent, erepta sunt, iisdem, qualia nunc sunt, absque refusione tamen sumptuum et fructuum perceptorum aut damni dati, restituantur.  
   
  [Art. IV,55 IPO = § 44 IPM] De caetero in Bohemia aliisque quibuscunque provinciis haereditariis Imperatoris Augustanae confessioni addictis subditis vel creditoribus eorumve haeredibus pro privatis suis praetensionibus, si quas habent et earum nomine actiones intenderint aut prosecuti fuerint, ius et iustitia aeque ac catholicis citra respectum administretur.  
   
  [Art. IV,56 IPO = § 45 IPM] A dicta tamen universali restitutione excepta sunto, quae restitui vel redhiberi nequeunt, mobilia et se moventia, fructus percepti, autoritate belligerantium partium interversa itemque tam destructa quam publicae securitatis causa in alios usus conversa aedificia publica et privata, sacra et profana, nec non deposita publica vel privata hostilitatis intuitu confiscata, legitime vendita, sponte donata.  
   
  [Art. IV,57 IPO = § 46 IPM] Quia vero etiam causa Juliacensis successionis inter interessatos, nisi praeveniatur, magnas aliquando turbas in Imperio excitare posset, ideo conventum est, ut ea quoque pace confecta ordinario processu coram Caesarea maiestate vel amicabili compositione vel alio legitimo modo sine mora dirimatur.  


Translations
german 1649 |  german 1720 |  german 1975 |  german 1984 |  english 1713
french 1684 |  french 1754 |  italian 1648 |  schwedish 1649 |  hispanic 1750