Lateinischer Text des IPO (1648 Oktober 24)
 
  Kollationsvorlage:
Acta Pacis Westphalicae. Hrsg. von der Nordrhein-Westfälischen Akademie der Wissenschaften in Verbindung mit der Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte e.V. durch Konrad Repgen. Serie III Abteilung B: Verhandlungsakten. Band 1: Die Friedensverträge mit Frankreich und Schweden. 1: Urkunden. Bearb. von Antje Oschmann. Münster 1998, 132-136.
 
 
 

Vertragstext 1648

 
 

Artikel X IPO

 
   
  [Art. X,1 IPO # IPM] Porro quoniam serenissima regina Sueciae postulaverat, ut sibi pro locorum hoc bello occupatorum restitutione satisfieret pacique publicae in Imperio restaurandae condigne prospiceretur, ideo Caesarea maiestas de consensu electorum, principum et statuum Imperii, cumprimis interessatorum, vigoreque praesentis transactionis concedit eidem serenissimae reginae et futuris eius haeredibus ac successoribus regibus regnoque Sueciae sequentes ditiones pleno iure in perpetuum et immediatum Imperii feudum:  
 
  [Art. X,2 IPO # IPM] Primo: Totam Pomeraniam Citeriorem vulgo Vorpommern dictam una cum insula Rugia iis finibus contentas, quibus sub ultimis Pomeraniae ducibus descriptae fuerant; ad haec e Pomerania Ulteriori Stetinum, Gartz, Dam, Golnau et insulam Wollin una cum interlabente Odera et mari vulgo das frische Haff vocato suisque tribus ostiis Peine, Swine et Diwenow atque adiacente utrinque terra ab initio territorii regii usque in mare Balthicum ea latitudine littoris orientalis, de qua inter regios et electorales commissarios circa exactiorem limitum et caeterorum minutiorum definitionem amicabiliter convenietur.  
 
  [Art. X,3 IPO # IPM] Hunc ducatum Pomeraniae Rugiaeque principatum una cum ditionibus locisque annexis omnibusque et singulis ad ea pertinentibus territoriis, praefecturis, urbibus, castellis, oppidis, vicis, pagis, hominibus, feudis, fluminibus, insulis, lacubus, littoribus, portubus, stationibus, antiquis vectigalibus et reditibus et quibuscunque aliis ecclesiasticis ac secularibus bonis nec non titulis, dignitatibus, praeeminentiis, immunitatibus et praerogativis caeterisque omnibus ac singulis ecclesiasticis et secularibus iuribus ac privilegiis, quibus antecessores Pomeraniae duces ea habuerant, incoluerant et rexerant, regia maiestas regnumque Sueciae ab hoc die in perpetuum pro haereditario feudo habeat, possideat iisque libere utatur et inviolabiliter fruatur.  
 
  [Art. X,4 IPO # IPM] Quicquid etiam iuris in collatione praelaturarum et praebendarum capituli Camminensis antehac habuerant duces Pomeraniae Citerioris, habeat imposterum regia maiestas regnumque Sueciae perpetuo cum potestate eas extinguendi reditusque mensae ducali post modernorum canonicorum et capitularium decessum applicandi. Quicquid autem Ulterioris Pomeraniae ducibus competierat, competat domino electori Brandenburgico una cum integro episcopatu Camminensi eiusque territoriis, iuribus et dignitatibus, prout infra pluribus explicatur [vgl. Art. XI,5 IPO].
Titulis et insigniis Pomeraniae tam regia domus quam Brandenburgica promiscue utantur more inter priores Pomeraniae duces usitato, regia quidem perpetuo, Brandenburgica vero, quamdiu ullus e linea masculina superfuerit, absque tamen Rugiae principatu omnique alia praetensione ullius iuris in loca regno Sueciae cessa. Deficiente vero linea masculina domus Brandenburgicae omnes praeter Sueciam alii titulis et insigniis Pomeranicis abstinebunt, atque tunc quoque Ulterior Pomerania tota cum Citeriori Pomerania totoque episcopatu et integro capitulo Camminensi adeoque omnibus antecessorum iuribus et expectantiis consolidata ad solos reges regnumque Sueciae perpetuo pertinebunt spe interim successionis et investitura simultanea gavisuros, ita ut etiam ordinibus subditisque dictorum locorum pro homagii praestatione solito more caveant.
 
 
  [Art. X,5 IPO # IPM] Dominus elector Brandenburgicus caeterique omnes interessati exsolvunt ordines, officiales et subditos singulorum supradictorum locorum vinculis et sacramentis, quibus hucusque sibi suisque domibus obstricti fuerant, eosque ad homagium et obsequia regiae maiestati regnoque Sueciae more solito praestandum remittunt atque ita Sueciam in plena iustaque eorum possessione constituunt renunciantes omnibus in ea praetensionibus ex nunc in perpetuum, idque pro se suisque posteris peculiari diplomate hic confirmabunt.  
 
  [Art. X,6 IPO # IPM] Secundo: Imperator de consensu totius Imperii concedit etiam serenissimae reginae eiusque haeredibus ac successoribus regibus regnoque Sueciae in perpetuum et immediatum Imperii feudum civitatem portumque Wismariensem una cum fortalitio Walfisch et praefecturis Poël (exceptis pagis Sehedorff, Weitendorff, Brandenhusen et Wangern ad hospitale Sancti Spiritus in urbe Lubeca pertinentibus) et Neuencloster omnibusque iuribus et appertinentiis, quibus ea duces Megapolitani hucusque habuerant, ita ut dicta loca totusque portus cum terris utriusque lateris ab urbe in mare Balthicum liberae dispositioni suae maiestatis subsit possitque ea munimentis et praesidiis pro lubitu et exigentia circumstantiarum, suis tamen propriis sumptibus, firmare ibique semper pro suis navibus classeque tutum securumque receptum ac stationem habere iisque de caetero uti fruique eo iure, quod ipsi in caetera sua Imperialia feuda competit, ita tamen, ut civitati Wismariensi privilegia sua sint salva eiusque commercia protectione favoreque regio omni meliori modo promoveantur.  
 
  [Art. X,7 IPO # IPM] Tertio: Imperator de consensu totius Imperii concedit etiam vigore praesentis transactionis serenissimae reginae eiusque haeredibus ac successoribus regibus regnoque Sueciae archiepiscopatum Bremensem et episcopatum Verdensem cum oppido et praefectura Wiltzhausen omnique iure, quod ultimis archiepiscopis Bremensibus competierat in capitulum et dioecesin Hamburgensem (salvis tamen domui Holsaticae ut et civitati capituloque Hamburgensi suis respective iuribus, privilegiis, libertate, pactis et possessione statuque praesenti per omnia, ita ut quatuordecim illi pagi in praefecturis Holsaticis Trittoviensi et Reinbeccensi pro moderno annuo canone domino Friderico duci Holsatiae Gottorpiensi et illius posteris in perpetuum maneant), cum omnibus et singulis ad eos pertinentibus, ubicunque sita sunt, ecclesiasticis et secularibus bonis et iuribus quocunque nomine vocatis terra marique in perpetuum et immediatum Imperii feudum sub solitis quidem insigniis, sed titulo ducatus, cessante capitulorum caeterorumque collegiorum ecclesiasticorum eligendi et postulandi omnique alio iure, administratione et gubernatione terrarum ad hos ducatus pertinentium.  
 
  [Art. X,8 IPO # IPM] Civitati vero Bremensi eiusque territorio et subditis praesens suus status, libertas, iura et privilegia in ecclesiasticis et politicis sine impetitione relinquantur; si quae autem ipsi cum episcopatu seu ducatu aut capitulis sint aut inposterum enascantur controversiae, eae vel componantur amicabiliter vel iure terminentur salva interim cuique parti sua, quam obtinet, possessione.  
 
  [Art. X,9 IPO # IPM] Quarto: Ratione supradictarum omnium ditionum feudorumque Imperator cum Imperio cooptat serenissimam reginam regnique Sueciae successores in immediatum Imperii statum, ita ut ad Imperii comitia inter alios Imperii status regina quoque regesque Sueciae sub titulo ducis Bremensis, Verdensis et Pomeraniae ut et Rugiae principis dominique Wismariae citari debeant, assignata eis sessione in conventibus Imperialibus in collegio principum scamno seculari loco quinto, voto quidem Bremensi hoc ipso loco et ordine, Verdensi vero et Pomerano ordine antiquitus prioribus possessoribus competenti explicando.  
 
  [Art. X,10 IPO # IPM] In circulo autem Superioris Saxoniae proxime ante duces Pomeraniae Ulterioris, in circulis Westphaliae et Inferioris Saxoniae loco moreque receptis, ita ut inter Magdeburgensem et Bremensem circuli Inferioris Saxoniae directorium alternetur, salvo tamen ducum Brunsvicensium et Lüneburgensium condirectorii iure.  
 
  [Art. X,11 IPO # IPM] Ad conventus autem deputatorum Imperii tam regia maiestas quam dominus elector suos pro more solito mittant. Cum autem utrique Pomeraniae unum tantum votum in iis competat, a regia maiestate communicato prius consilio cum dicto electore id semper feratur.  
 
  [Art. X,12 IPO # IPM] Deinde concedit eis in omnibus et singulis dictis feudis privilegium de non appellando; sed hoc ita, ut summum aliquod tribunal seu appellationis instantiam commodo in Germania loco constituat eique idoneas praeficiat personas, quae unicuique ius et iustitiam secundum Imperii constitutiones et cuiusque loci statuta absque ulteriori provocatione causarumve avocatione administrent.
Econtra vero si contigerit ipsos tanquam duces Bremenses, Verdenses aut Pomeraniae vel etiam ut principes Rugiae aut dominos Wismariae ex causa dictas ditiones concernente ab aliquo legitime conveniri, Caesarea maiestas liberum eis relinquit, ut pro sua commoditate forum eligant vel in aula Caesarea vel camera Imperiali, ubi actionem intentatam excipere velint. Teneantur tamen intra tres menses a die denunciatae litis sese declarare, coram quo iudicio se sistere velint.
 
 
  [Art. X,13 IPO # IPM] Praeterea concedit eidem regiae maiestati Sueciae ius erigendi academiam vel universitatem, ubi quandoque ei commodum visum fuerit.
Ad haec concedit eidem moderna vectigalia (vulgo " licenten " vocata) ad littora portusque Pomeraniae et Megapoleos iure perpetuo, sed ad eam taxae moderationem reducenda, ne commercia in iis locis intercidant.
 
 
  [Art. X,14 IPO # IPM] Exsolvit denique status, magistratus, officiales et subditos dictarum respective ditionum feudorumque omnibus vinculis et sacramentis, quibus prioribus dominis et possessoribus aut praetendentibus hucusque obstricti fuerant, eosque ad subiectionem, obedientiam et fidelitatem regiae maiestati regnoque Sueciae ceu ab hoc die haereditario suo domino praestandum remittit obligatque atque ita Sueciam in plena iustaque eorum possessione constituit verbo Imperiali promittens se non solum modernae reginae, sed et omnibus futuris regibus regnoque Sueciae ratione dictarum ditionum, bonorum iuriumque concessorum securitatem praestiturum eosque sicut caeteros Imperii status in eorum possessione quieta contra quemcunque inviolabiliter conservaturum et manutenturum atque haec omnia peculiaribus investiturarum literis omni meliori modo confirmaturum.  
 
  [Art. X,15 IPO # IPM] Vicissim serenissima regina et futuri reges regnumque Sueciae dicta feuda omnia et singula a Caesarea maiestate et Imperio recognoscant eoque nomine, quoties casus evenerit, investiturarum renovationes decenter petant iuramentum fidelitatis eique annexa sicut antecessores similesque Imperii vasalli praestando.  
 
  [Art. X,16 IPO # IPM] De caetero ordinibus et subditis dictarum ditionum locorumque, nominatim Stralsundensibus, competentem eorum libertatem, bona, iura et privilegia communia et peculiaria legitime acquisita vel longo usu obtenta cum libero evangelicae religionis exercitio iuxta invariatam Augustanam confessionem perpetim fruendo circa homagii renovationem et praestationem more solito confirmabunt interque eos civitatibus Anseaticis eam navigationis et commerciorum libertatem tam in exteris regnis, rebuspublicis et provinciis quam in Imperio integram conservabunt, quam ibi ad praesens usque bellum habuerunt.  

  Copyright © Aschendorff/Münster; Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte