Lateinischer Text des IPO (1648 Oktober 24)
 
  Kollationsvorlage:
Acta Pacis Westphalicae. Hrsg. von der Nordrhein-Westfälischen Akademie der Wissenschaften in Verbindung mit der Vereinigung zur Erforschung der Neueren Geschichte e.V. durch Konrad Repgen. Serie III Abteilung B: Verhandlungsakten. Band 1: Die Friedensverträge mit Frankreich und Schweden. 1: Urkunden. Bearb. von Antje Oschmann. Münster 1998, 146.
 
 
 

Traité 1648

 
 

Article XIV IPO

 
   
  [Art. XIV,1 IPO ← § 30 IPM] De summa duodecim millium [12.000] Imperialium domino Christiano Wilhelmo marchioni Brandenburgico ex archiepiscopatu Magdeburgensi quotannis solvendorum conventum est, ut coenobium et praefectura Zinna et Loburg dicto domino marchioni statim tradantur cum omnibus pertinentiis et omnimoda iurisdictione solo territorii iure excepto. Atque his praefecturis idem marchio utatur fruatur ad dies vitae absque ulla rationum redditione, hac tamen lege, ut in politicis et ecclesiasticis nullum plane subditis afferatur praeiudicium.  
   
  [Art. XIV,2 IPO ← § 30 IPM] Quia porro ut totus archiepiscopatus ita etiam iam nominatum coenobium et praefecturae temporum iniuria valde sunt devastatae, ideo a moderno domino administratore domino marchioni sine mora ex collectis in archiepiscopatu ad hoc instituendis solvantur tria millia thalerorum Imperialium ab ipso marchione vel eius haeredibus non restituenda.  
   
  [Art. XIV,3 IPO ← § 30 IPM] Praeterea placuit, ut post fata domini marchionis ratione et nomine non praestitorum alimentorum descendentibus ipsius eorumque haeredibus liceat dictum coenobium atque praefecturas per integrum quinquennium retinere iisque sine rationum redditione cum omnibus suis pertinentiis et iuribus uti frui. Elapso vero quinquennio praedictae praefecturae earundemque iurisdictio, reditus et proventus archiepiscopatui absque tergiversatione restituantur, nec superius memoratae summae titulo quicquam ulterius moveatur vel petatur.
Et praedicta omnia observentur, etiamsi propter domini electoris Brandenburgici aequivalentem recompensationem archiepiscopatus Magdeburgensis ad dominum electorem eiusque haeredes et successores pervenerit.
 


Traductions
allemand 1649 |  allemand 1720 |  allemand 1975 |  allemand 1984 |  anglais 1713
français 1684 |  français 1754 |  italien 1648 |  suédois 1649 |  espagnol 1750